Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/184

From GATE
Revision as of 17:06, 30 May 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with " Homilia de assumptione in illud »Intrauit Iesus«, 1. <br> De excellentia B. V. Mariae, 1. <br> De imagine mundi, 2. <br> Obseruatio prima. <br> De Commentario in Ma􏰁ha...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



Homilia de assumptione in illud »Intrauit Iesus«, 1.
De excellentia B. V. Mariae, 1.
De imagine mundi, 2.

Obseruatio prima.
De Commentario in Ma􏰁haeum & lectionibus un varia loca Euangeliorum, ambigo an sint sancti Anselmi; non enim credibile est, ab Edinero potuisse omi􏰁i, qui tam minute opuscula numerauit. Ad haec, in editione Parisiensi anni 1544 in qua dicuntur esse omnia opera sancti Anselmi; Commentarius i Ma􏰁haeum non inuenitur. Nihil tamen definitio sed suspicionem meam ape- rio.

Obseruatio secunda.
Commentaria in epistolas sancti pauli in editione Parisiensi anni 1544 tribu- lantur Heruaeo non Anselmo; & uidetur ista inscriptio verior. primo, quia hoc opus tam prolixum & magnum ab Edinero non numeratur inter opera sancti Anselmi. Secundo, quia Heruaei habet uetus inscriptio. Tertio, quia ista Commentaria contexta sunt ex aliorum explanationibus, & saepe leuiora sunt, quam esse soleant scripta sancti Anselmi.
Commentaria in Cantica & in Apocalypsim, tribui solent Anselmo Laudunen- si, sed facile fieri potuit, ut propter nominis similitudinem opera unius sint a􏰁ributa alteri, praesertim cum Edinerus horum Commentariorum non me- minerit.

Obseruatio tertia.
Ex opusculis, quae in Edinero non inueniuntur apertis verbis, videntur admit- tenda ut germana sancti Anselmi, opera, illa tria quae sunt contra Graecos, videlicet, De processione Spiritus sancti, De azymo & fermentato & de diuer- sitate Sacramentorum. Scribit enim Edinerus lib. 2 sanctum Anselmum iussu Urbani papae in cncilio Barensi disputasse cum Graecis, eosque apertissime conuicisse; & credibile est eas disputationes ab eodem Anselmo literis fuisse mandatas. Adde quod opusculum de azymo & alterum de diueritate sacra- mentorum, habent stilum Anselmi, & praefixam epistolam Anselmi ad Valra- mum episcopum, ut ex initio librorum constar & in priore libro fit mentio libri de processione Spiritus sancti ab eodem Anselmo conscripti. Item opusculum, quod inscribitur, stimulus amoris, videtur esse illud