Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/183

From GATE
This page has not been proofread



de incarnatione Verbi, quem Urbano papae obtulit, quinque illi gratissimus fuit.
Scripsit deinde apud Capuam in Italia librum, quem in Anglia inchoauerat, qui inscribitur »Cur Deus homo«. postea Lugdun in Gallia scripsit duos libros:

De conceptu virginali & peccato originis lib. 1.
De mediatione redemptionis humanae, 1.

Non procul a fine vitae scripsit in Anglia:
De concordia praescientiae, praedestinationes & gratiae Dei cu libero arbitrio. Et cum moreretur, dixit optare se adhuc modicum temporis, ut quaestionem obscurissimam de origine animae, quem coeperat, absolueret; sed hoc tempus datum ei non est, ut maius bonum ei in aternitate daretur.
Scripsit denique multas epistolas tum ante archiepiscopatum, tum postea, quarum duodecim extant. Haec omnia opera extant saepius excusa, excepto ultimo, & de his nulla quaestio fieri debet. Nunc subiiciam opera, quae feruntur sub nomine sancti Anselmi, tribus tomis distincta.

In primo tomo:
Commentaria in Ma􏰁haeum & lectiones sine explanationes in varia loca Euangeliorum.

In secundo tomo sunt:
Commentaria in epistolas sancti Pauli.
Commentaria in Cantica & in Apocalipsim.

In tertio tomo sunt:
Opuscula & epistolae & quidem opuscula praeterea quae ex Edinero posuimus, haec sunt.
De processione Spiritus sancti, lib. 1.
De fermentato & azymo, 1.
De diuersitate Sacramentorum, 1.
De similitudinibus, 1.
De voluntate Dei, 1.
De miseria hominis, 1.
De mensuratione crucis, 1.
Meditationum libellus unus, 1.
De vestimentis, membris & actibus Deo tributis, 1.
De passione Domini dialogus, 1.
Speculum euangelici sermonis, siue stimulus amoris, 1.