Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/180

From GATE
Revision as of 16:56, 30 May 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with " Obseruatio secunda: <br> In epistola ad Firminum episcopum liberius quam par esset, videtur auctor, <***> no se lee la página. notum propter bellum contra annos neque est s...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



Obseruatio secunda:
In epistola ad Firminum episcopum liberius quam par esset, videtur auctor, <***> no se lee la página. notum propter bellum contra annos neque est sum- mo pontifici annis defendere ciuitates temporale habet: de qua re vide tomum Card. Baronii ad annum Domini 1053.

Obseruatio tertia:
In epistola ad Henricum Rauennae episcopum, quae epistola dicitur: etiam li- ber gratissimus cap. 4 scribit auctor. Christum anno 30 in baptismo factum sse sacerdotem: & cap. 16 scribitLiberium papam fuisse haereticum, & seditiosum; quae false sunt: Christus enim in conceptione habuit omnem gratiam & dig- nitatem. & Liberius haereticus non fuit, ut ostendi in lib. 4 de Pontifice, cap. 9.


De sancto Georgio papa VII – 1050

Sanctus Gregorius floruit tempore Leonis IV coepit autem sedere in aposto- lica sede anno 1073 & non solum doctrina & prudentia, sed etiam sanctitate & miraculis gloriosus fuit. Dedit ad varios ingentem numerum epistolarum, quarum aliquam partem non ingenio, vel manu secretariotum sed a se proprie compositas & scriptas ipse testatur.


De Lanfranco & Adelmanio – 1059

Lanfrancus archiepiscopus Cantuariensis, vir sanctus & doctus, in concilio Ro- mano sub Nicolao secundo Pontifice anno 1059 disputauit cum Berengario haeresiarcha, eumque ita conuicit ut Berengarius librum suum in ignem inie- cerit. Sed eo ad vomitum redeunte, scripsit idem Lanfrancus insignem librum de veritate corporis. Domini in eucharistia; qui liber extat & seorsim excusus & in bibliotheca sanctorum patrum como 6 editione secunda. Dicitur etiam idem Lanfrancus scripsisse in psalmos Dauid & in epistolas sancti Pauli.
Eodem tempore Adelmannus episcopus Brixiensis, qui aliquando Berengario diacono Andegauensi comes fuerat & condiscipulus sub disciplina sancti Ful- berti Carnotensis episcopi, scripsit epistolam valde eruditam ad Berengarium de veritate corporis Domini in sacrosancta eucharistia, quae extat in bibliotheca sanctorum patrum tomo 6 editionis secundae.