Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/175

From GATE
This page has not been proofread



Ab anno Domini 900 ad 1000

p. 157



De Ambrosio Ansberto – 890

Ambrosius Ansbertus monachus eodem tempore floruit. Scripsit autem in Apocalypsim, in Psalmos & in Cantica canticorum. Dicitur etiam scripsisse de cupiditate & epistolas ad diuersos.


Seculum decimum ab anno 900 ad 1000


De Leone Sapiente imp.

Leo VII huius nominis imperator non sine causa Sapiens dictus est.
Scripsit enim epistolam insignem ad regem Saracenorum de crhistianae fide veritate & Saracenorum impietate, ubi disertis verbis spirituam sanctum a Patre & Filio procedere affirmat. Extat haec epistola in Bibliotheca S. Patrum tomo 3. Extant etiam in Bibliotheca Vaticana orationes huius imperatoris plurimae, quarum titulos & unam integram refert Card. baronius tomo 10 Annalium ad annum Dom. 911 quo anno hic imperator obiit. Extant hae orationes Latine redditae & Ingolstadii excusae. Refert quoque Iacobus Gretserus Societatis Iesu Theologus tomo 2 de cruce, orationem alteram eiusdem Leonis de cruce. Itaque illustrauit hic imperator hoc seculum, alioqui valde obscurum.


De Idiota – 902

Idiota quidam nomine suo suppresso circa hoc tempus scripsit egregium librum contemplationum & alterum de humilitate; qui extant in Bibliotheca S. Patrum tomo 5 edit. 2.


De Marco eremita – 906

Marcus eremita hoc eodem tempore vixit, quippe, qui Leonem VI imperatorem saucium curauit & decennium vitae illi praedixit ut Zonaras & alii Graeci historici narrant. Scripsit multa opuscula theologica quae extant in Bibliotheca S. Patrum tomo 5 edit. 2. Sed ea opera ita scatent erroribus contra fidem, ut suspicari cogat, vel ab haereticis nostri temporis conficta, aut valde deprauata fuisse; neque alia de causa huius auctoris memini, nisi ut admonerem cautissime esse legendum; non enim desunt alii auctores pii, qui sine tali periculo legi possunt.