Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/173

From GATE
Revision as of 09:27, 5 August 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



Ab anno Domini 800 ad 900

p. 155



monis. Scripsit etiam ingentem Bibliothecam, quae etiam extat. Vide de eius ambitione, ob quam corrupit epistolas pontificum Romanorum & finxit synodos, tomum 3 Conciliorum generalium Graece & Latine Romae excusorum necnon Card. Baronii tomum 10 Annalium.


[246.] De Niceta Dauid – 858

Nicetas cognomento Dauid vixit iisdem temporibus, quibus Photius & fideliter scripsit Vitam S. ignatii episcopi Constantinopolitani & simul etiam descripsit vitia Photii, qui sanctum Ignatium mire vexauit. Extat liber Nicetae De vita sancti Ignatii Greaece & Latine Romae excusis cum octaua synodo generali.


[247.] De Anastasio bibliothecario & abbate – 858

Anastasius Bibliothecarius & abbas Romanus, vir doctus Graece & Latine hoc ipso tempore floruit. Scripsit Vitas pontificum Romanorum a sancto Petro usque ad Nicolaum primum. Vertit in Latinam linguam concilium septimum generale & scripsit Latine concilium generale octauum, cui ipse interfuit. Vertit etiam in Latinum sermonem Vitam sancti Ioannis eleemosynarii.


[248.] De Hincmaro Remensi – 860

Hincmarus episcopus Remensis, vixit tempore Nicolai primi pontificis, ad quem scripsit, & a quo saepe literas accepit. & tandem obiit anno domini 882 cum sedisset annis triginta septem, teste Frodoardo in Historia Remensi. Scripsit Epistolam Paraeneticam ad Carolum Crassum, item aliam De bono regimine ad filios Ludouici iunioris imperatoris, quarum meminit Frodoardus in eius Vita. Extant epistolae Hincmari excusae Moguntiae anno 1602. Scripsit quoque vitam S. Remigii episcopi Remensis, quae extat apud Surium die 13 Ianuarii. Scrpsit etiam Encomium eiusdem sancti Remigii, quod extat apud Surium die prima Octobris.


[249.] De Ioanne diacono – 873

Ioannes diaconus vixit tempore Ioannis papae octaui, cui Vitam S. Gregorii dedicauit, id est anno Domini 873, hoc enim anno sedere coepit Ioannes octauus. Scripsit hic auctor libros quatuor De vita sancti Gregorii papae primi, in quibus res eius gestas accuratissime prosecutus est.