Difference between revisions of "Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/173"

From GATE
(→‎Not proofread: Created page with " monis. Scripsit etiam ingentem bibliothecam, quae etiam extat. Vide de eius ambitione, ob quam corrupit epistolas pontificum Romanorum, & finxit sy- nodos, tomum 3 concilior...")
 
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 24: Line 24:
 
Hincmarus episcopus Remensis, vixit tempore Nicolai primi pontificis, ad quem scripsit, & a quo saepe literas accepit; & tandem obiit anno domini 882 cum sedisset annis triginta septem, teste Frodoardo in historia Remensi. Scripsit epistolam Paraeneticam ad Carolum Crassum; item aliam de bono regimine ad filios Ludouici iunioris imperatoris, quarum meminit Frodoardus in eius vita. Extant epistolae Hincmari excusae Moguntiae anno 1602. Scripsit quoque vitam s. Remigii episcopi Remensis, quae extat apud Surium die 13 Ianuarii; scrpsit etiam encomium eiusdem sancti Remigii, quod extat apud Surium de prima Octobris.
 
<br>
 
<br>
 +
  
De Ioanne diacono – 873
 
De Ioanne diacono – 873

Revision as of 16:07, 30 May 2020

This page has not been proofread

monis. Scripsit etiam ingentem bibliothecam, quae etiam extat. Vide de eius ambitione, ob quam corrupit epistolas pontificum Romanorum, & finxit sy- nodos, tomum 3 conciliorum generalium Graece & Latine Romae excusorum: necnon Card. baronii tomum 10 Annalium.

De Niceta Dauid – 858

Nicetas cognomento Dauid vixit iisdem temporibus, quibus Photius & fideliter scripsit vitam S. ignatii episcopi Constantinopolitani & simul etiam descrip- sit vitia Photii, qui sanctum ignatium mire vexauit. Extat liber Nicetae de vta sancti ignatii Greaece & Latine Romae excusis cum octaua synodo generali.

De Anastasio Bibliothecario & abbate – 858

Anastasius Bibliothecarius & abbas Romanus, vir doctus Graece & Latine hoc ipso tempore loruit. Scrippsit vitas Pontificum Romanorum a sancto Petro us- que ad Nicolaum primum; vertit in Latinam linguam concilium septimum ge- nerale; & scripsit Latine concilium generale octauum, cui ipse interfuit. Vertit etiam in Latinum sermonem vitam sancti Ioannis eleemosynarii.

De Hincmaro Remensi – 830

Hincmarus episcopus Remensis, vixit tempore Nicolai primi pontificis, ad quem scripsit, & a quo saepe literas accepit; & tandem obiit anno domini 882 cum sedisset annis triginta septem, teste Frodoardo in historia Remensi. Scripsit epistolam Paraeneticam ad Carolum Crassum; item aliam de bono regimine ad filios Ludouici iunioris imperatoris, quarum meminit Frodoardus in eius vita. Extant epistolae Hincmari excusae Moguntiae anno 1602. Scripsit quoque vitam s. Remigii episcopi Remensis, quae extat apud Surium die 13 Ianuarii; scrpsit etiam encomium eiusdem sancti Remigii, quod extat apud Surium de prima Octobris.

De Ioanne diacono – 873

Ioannes diaconus vixit tempore Ioannis papae octaui, cui vitam S. Gregorii dedicauit, id est anno dom. 873, hoc enim anno sedere coepit Ioannes octauus. Scripsit hic auctor libros quatuor de vita sancti Gregorii papae primi in quibus res eius gestas accuratissime prosecutus est.