Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/172

From GATE
Revision as of 09:38, 4 August 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



De scriptoribus ecclesiasticis

p. 154



aliis smilibus libris una impressis Coloniae anno Domini 1568 & postea Romae anno 1590. Scripsit etiam duos libros De sanctis Gallo abbate & Othmaro, qui extant apud Surium die 16 Octobris & die 16 Nouembris. Claruit tempore Ludouici Pii imperatoris & obiisse dicitur anno Domini 849.


[243.] De Simeone Metaphraste – 850

Simeon Metaphrastes floruit paulo ante annum Domini 859 siquidem Psellus, qui hoc anno viuebat, orationem habuisse dicitur in funere Simeonis Metaphrastae. Vide Annales Card. Baronii ad hunc annum. Scripsit Vitas sanctorum per sungulos menses, quas habemus Latinitate donatas in tomis Aloysii Lipomani & ex parte apud Surium, De vitis sanctorum. Illud autem est obseruandum a Metaphraste scriptas fuisse historias De vitis sanctorum multis additis ex proprio ingenio, non ut res gestae fuerunt, sed ut geri potuerunt. Addit enim Metaphrastes multa colloquia, siue dialoguos martyrum cum persecutoribus, aliquas etiam conuersiones astantibus paganorum in tanto numero, ut incredibiles videantur, denique miracula plurima & maxima in euersione templorum & idolorum & in occisione persecutorum, quorum nulla est mentio apud veteres historicos. Illud quoque obseruandum est, aliquas historias sanctorum videri addita a posterioribus & non omnes esse auctoris eiusdem. Inueniuntur enim vitae aliquae sanctorum, qui post obitum Metaphrastae vixerunt, quod etiam notauit Card. Baronius tomo 10 Annalium ad annum 859.


[244.] De Nicolao papa primo – 858

Nicolaus papa primus sedere coepit in apostolica sede anno Domini 858 & sedit annos decem. Vir fuit sanctitate & doctrina, necnon magni animi constantia & virtute praeditus. Scripsit epistolas plurimas, quae extant seorsim ab aliis pontificiis epistolis in uno magno volumine simul excusae, quarum praecipua est ad Michaelem imperatorem, quam ab ipso pontifice compositam fuisse testatur Anastasius Bibliothecarius in eius Vita & quoniam stilus est idem omnium epistolarum, colligi potest, omnium esse auctorem eundem Nicolaum, non autem qui ei a secretis erant.


[245.] De Photio episcopo Constantinopolitano – 858

Photius episcopus Constantinopolitanus tempore Nicolai pontificis & Michaelis imperatoris vixit. Fuit homo magnae eruditionis, sed maioris nequitiae. Scripsit Nomocanonem, qui extat cum interpretatione Balsa-