Difference between revisions of "Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/172"

From GATE
(→‎Not proofread: Created page with "

Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 1: Line 1:

aliis smilibus libris una impressis Coloniae anno Dom. 1568 & postea Romae anno 1590. Scripsit etiam duos libros de sanctis, Gallo abbate & Othmaro, qui extant apud Surium die 16 Octobris & die 16 Nouembris. Claruit tempore Lu- douici Pii imp. & obiisse dicitur anno Dom. 849.

De Simeone Metaphraste – 850

Simeon Metaphrastes floruit paulo ante annum Dom. 859 siquidem Psellus, qui hoc anno viuebat, orationem habuisse dicitur in funere Simeonis Metaph- rastae. Vide Annales Card. Baronii ad hunc annum. Scripsit vitas Sanctorum per sungulos menses, quas habemus Latinitate donatas in tomis Aloysii Li- pomani& ex parte apud Surium, de vitis sanctorum. Illud autem est obseruan- dum a Metaphraste scriptas fuisse historias de vitis sanctorum. Illud autem est obseruandum a Metaphraste scriptas fuisse historias d evitis sanctorum multis additis ex proprio ingenio, non ut res gestar fuerunt, sed ut geri potuerunt; ad- dit enim metaphrastes multa colloquia, siue dialoguos martyrum cum perse- cutoribus, aliquas etiam conuersiones astantibus Paganorum in tanto numero, ut incredibiles videantur; denique miracula plurima & maxima in euersione templorum, & idolorum & in occisione persecutorum, quorum nulla est men- tio apud veteres historicos. Illud quoque obseruandum est, aliquas historias sanctorum videri addita a posterioribus & non omnes esse auctoris eiusdem. Inueniuntur enim vitae aliquae sanctorum qui post obitum Metaphrastae vi- xerunt, quod etiam notauit Card. Baronius tom. 10 Annalium ad annum 859.

De Nicolao papa primo – 858

Nicolaus papa primus sedere coepit in apostolica sede anno Dom. 858 & sedit annos decem. Vir fuit sanctitate & doctrina, necnon magni animi constantia & virtute praeditus. Scripsit epistolas plurimas, quae extant seorsim ab aliis pon- tificiis epistolis in uno magno volumine simul excusae, quarum praecipua est ad Michaelem imperatorem, quam ab ipso pontifice compositam fuisse testa- tur Anastasius bibliothicarius in eius vita & quoniam stilus est idem omnium epistolarum, colligi potest, omnium esse auctorem eundem Nicolaum, non au- tem qui ei a secretis erant.

De Photio episcopo Constantinopolitano – 858

Photius episcopus Constantinopolitanus tempore Nicolai pontificis & Michae- lis imp. vixit; fuit homo magnae eruditionis, sed maioris nequitiae. Scripsit Nomocanonem, qui extat cum interpretatione Balsa-

Revision as of 16:06, 30 May 2020

This page has not been proofread