Difference between revisions of "Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/165"

From GATE
(→‎Not proofread: Created page with " tione Romana conciliorum generalium Graece & Latine impressorum anno 1612. Sciendum est autem, librum, cui respondet Hadrianus, non fuisse com- positum a Carolo Rege (ut hae...")
 
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 1: Line 1:
 +
<div style="text-align:justify">
  
  

Revision as of 21:25, 1 June 2020

This page has not been proofread



tione Romana conciliorum generalium Graece & Latine impressorum anno 1612. Sciendum est autem, librum, cui respondet Hadrianus, non fuisse com- positum a Carolo Rege (ut haeretici Iconoclastae falso affirmant), sed esse li- brum continentem obiectiones aduersus septimam synodum, quam patres con- cilii Francfordiensis arbitrati sunt celabratam fuisse sine consensu Rom. Pon- tificis & erroribus multis scatere, atque ideo non recipiendam, sed reiiciendam videri.


De Paulo diacono – 774

Paulus diaconus Aquileiensis, a secretis erat Desiderii regis Longobardorum, quando per Carolum regem Francorum desiderius captus & regnum ipsius euersum fuit anno Domini 774, qui deinde monachus Cassinensis factus pie & religiose vitam duxit, ut scribit Leo Hostiensis in Chronico Cassinensi libr. 2 cap. 17. Scripsit libros sex de gestis Longobardorum. Scripsisse etiam dicitur libros historiae Romanae, quos videmus adiunctos historiae Eutropii post im- perium Iouiani, ubi desiit Eutropius. Sed viri docti negant eos libros esse Pauli diaconi. Sripsit praeterea in regulam S. Benedicti, ut Leo Hostiensis testatur loco notato; & ea dicitur haberi manuscripta in monasterio Cassinensi. scrip- sit hymnos sacros, quorum unus, qui incipit: »Ut queant laxis resonare fibris«, ab ecclesia frequentatur in natali S. Io. Baptistae. Denique scripsit homilias, & alia, quae non extant, nisi manuscripta in bibliothecis.


De Paulino Aquileiensi – 780

Paulinus Aquileiensis episcopus, vir doctus & pius, tempore Caroli Magni scripsit contra Felicem & Elipandum, librum de sancta Trinitate, qui extat in bibliotheca sanctorum patrum tomo quarto edit. 2; obiit anno dom. 802 clarus miraculis.


De Eginarto – 780

Eginartus Cancellarius Caroli Magni scripsit eius vitam satis diligentes. Scrip- sit etiam historiam Francorum. Scripsit quoque de transatione sanctorum Petri & Marcellini, prosa & versu, quae extant apud Surium tomo 7 die 2 Iunii. Tan- dem monachus & abbas relicto seculo factus est.