Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/134

From GATE
Revision as of 13:58, 30 May 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with " fragmentum inde recitatur in quina synodo generali Act. 5 scripsit eetiam de traditione diuinae liturgiae. Vide de Proclo, quae scribit Socrates lib. 7 cap. 40. 41 & 42. <br...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



fragmentum inde recitatur in quina synodo generali Act. 5 scripsit eetiam de traditione diuinae liturgiae. Vide de Proclo, quae scribit Socrates lib. 7 cap. 40. 41 & 42.


De Eusebio Emeseno – (430)

Eusebii Emeseni nomine circumseruatur homiliae in Euangelia totius anni & rursus homiliae quinquaginta variorum argumentorum disertissimae.
Eusepbii Emeseni cuiusdam meminit sanctus Hieronymus in lib. de Script. Eccles. quem dicit scripsisse plurimos libros, & vixisse tempore Constantii Imperatoris filii Constantini Magni. Sed illius opera non extant, ideo non po- suimus eum suo loco. Hic autem vel est alius Eusebius Emesenus undecunque hoc nomen acceperit, vel sub nomine supposititio homiliae istae sunt editae, cum verus auctor ignoraretur. Neque videntur homiliae illae breues in omnia Euangelia eiusdem esse auctoris, cuius sunt quinquaginta homiliae de variis argumentis, stilus enim valde diuersus est.
Illud certum est auctorem quinquaginta homiliarum, fuisse Latinum, et mo- nachum in Monasterio Lirinensi; nam homilia quinta ad monachos indicat, se fuisse abbatem monasterii in Insula constituti. Idem homilia de sancto Maxi- mo, eam insulam Lirinensem vocat. Videtur etiam ex abbate Lirinensi factus episcopus, ut ipse subindicat in homilia de sancta Blandina. Disutat etiam con- tra Pelagianos in homilia de feria quinta in coena Domini; unde manifestum est, eum non esse Eusebium emesenum, qui floruit sub Constantio. Sunt qui has homilias tribuant Eucherio Episcopo Lugdunensi; nec desunt qui aucto- rem nominent Caesarium Arelatensem; vidi unam ex his homiliis praenota- tam nomine Fausti episcopi Rhegiensis; neque est improbabile, esse omnes eiusdem Fausti, qui abbas fuit Monasterii Lirinensis, & ex abbate episcopus creats, teste Gennadio in libro de viris illustribus.
Non definio, cuius sint, sed hoc loco placuit auctorem earum homiliarum cons- tituere, quoniam siue sit Eucherius, siue Faustus, siue etiam Caesarius, ante hoc tempus non vixit.


De sancto Eucherio episcopo Lugdunensi – (440)

Sanctus Eucherius episcopus Lugdunensis vixit temporibus Theodosii iunio- ris & Valentiniani; & sub Valentiniano & Martiano imperatoribus obiit circa annum Domini 433 ut scribunt Gennadius de viris illustribus & Ado Viennensis in Chronico. Existimat tamen Card. Baronius tomo 5 Annalium, hos auctores falli & Eucherium vixisse ultra annum Domini 463 quia inuenitur Eucherii nomen