Difference between revisions of "Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/100"

From GATE
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 1: Line 1:
 +
<div style="text-align:justify">
  
  

Revision as of 15:26, 1 June 2020

This page has not been proofread



Catechetica oratio, quae dicitur magna.
In eos, qui differunt baptisma.
De fugienda fornicatione.
In eos qui aegre ferunt reprehensiones.
In mulierem peccatricem.
De pauperibus amandis.
Ad Flauianum epistola.

Tertia obseruatio.
Libri octo de Philosopha non videntur esse S. Gregorii Nysseni, nam in lib. 1 docet animam non creari in corpore, sed ante corpus fuisse creatam; qui est error Origenis; & praeterea totum hoc opus philosophicum est, & sapit Pelagianismum. Ade quod hoc idem opus inuenitur in Bibliotheca sanctorum Patrum tomo non, ex editione secunda, sub nomine cuiusdam Nemesii Philosophi Christiani: eo solum excepto, quod apud Nyssenum diuiditur in octo libros: apud Nemesium est unus liber diuisus in capita 45 & inscribitur De homine siue de anima. Hic autem Nemesius, quando scripserit, ignoratur: sed quia nominatim refellit Manichaeos, Apollinarem & Eunomium, videtur vixisse, & scripsisse tempore S. Gregorii Nysseni, aut certe non antea.

Quarta obseruatio.
Posset aliquo quaeri, cur Gregorius scripserit de creatione hominis ad supplendum exameron Basilii, cum ipse Basilius suppleuerit opus suum, addens decimam & undecimam homiliam, in quibus creationem hominis satis copiose explicat. Respondemus, Basilium in duabus illis postremis homiliis absoluisse explanationem diuinae scripturae de opere se dierum; sed non accurate disputasse de tota structura corporis humani, imo vero solum a􏰁igisse ea quae ad oculos pertinent, ut ex ilis caetera colligerentur. Itaque in homilia postrema aprte indicat, se non omnia dixisse, quae dici pituissent, cum ait: »Si mihi tantum superesset otii, ut tibi hominis structuram demonstrare possem, ex re ipso sane disceres sapientiam Dei circa te«. Gregorius igitur ex his & aliis Basilii verbis occasionem accepit scribendi libri de creatione hominis, libri, inquam, longissimi, in quo suppleret ea quae Basilius omisit, de voce, de auribus, de manibus de aliis denique membris, vel sensibus, quae structuram humani corporis admirabilem reddunt.