Difference between revisions of "Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/79"

From GATE
(→‎top: page created)
m (→‎top: clean up)
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 26: Line 26:
 
3° Fomitem ab ingressu coeli remorari animam.<br>
 
3° Fomitem ab ingressu coeli remorari animam.<br>
 
4° Timorem esse poenam purgatorii.<noinclude><references/></noinclude>
 
4° Timorem esse poenam purgatorii.<noinclude><references/></noinclude>
 +
[[Category:Bellarmino-Index haereticorum]]<noinclude></noinclude>
 +
 
[[Category:Bellarmino-Index haereticorum]]
 
[[Category:Bellarmino-Index haereticorum]]

Revision as of 15:59, 10 March 2020

This page has been proofread


natione Batavus tempore Alexandri VI Romani Pontificis, cum in multos errores lapsus esset et poenitentia ductus palinodiam cecinisset, ad perpetuas carceres damnatus fuit. Verum cum ex carceribus profugisset, iterum in pristinos errores etiam graviores lapsus est. Bernardus Luxemburgensis in Catalogo.
Hos autem errores habuit:
1° Animam mori cum corpore.
2° Angelos non esse creatos a Deo.
3° Nullum esse post hanc vitam infernum.
4° Materiam primam non esse factam a Deo, sed esse illi coaeternam.
5° Christum fuisse stultum et simplicem hominem, fantasticum et seductorem simplicium, quin etiam damnasse universum mundum et neminem salvasse. Quot enim propter eius evangelium aiebat, occisi sunt!
6° Omnia quae Christus gessit, humano generi et rectae rationi contraria sunt.
7° Moysen non accepisse modo visibili legem a Deo.
8° Fidem nostram esse fabulosam, ut probant, aiebat, nostra scripta et ficta Biblia et delirium Evangelii.
9° Evangelium falsum esse, nam qui potuit mundum creare sine incarnatione, potuit etiam sine incarnatione redimere omnes homines. Articulos hos impurissimos et daemone plenos Hermannus iste coram Inquisitoribus notariis et testibus ore proprio confessus est. Et postmodum adiecit: Ego quidem Christianus natus sum, sed iam a Christianismo

descivi quod omnes Christianos amentissimos esse iudicem. |

339v




centuria decima sexta

Anno Domini


200 | Martinus Lutherus

[a.D. 1517]


olim Augustanus monachus et theologiae doctor anno Domini 1517 occasione accepta a dissensione quadam inter monachos ordinis Praedicatorum propter indulgentiarum papalium promulgationem, errores infinitos [Cochlaeus 500 collegit ex suis sermonibus. Cochlaeus de vita et actis Lutheri.] docere et haeresiarcha celeberrimus fieri coepit, siquidem sectae variae et innumerabiles quae hodie vexant Ecclesiam, omnes ipsum tamquam auctorem primum et parentem agnoscunt. Ex primis eius libris errores collecti et in Bulla Leonis X damnati sunt sequentes:
1° Sacramenta non dare gratiam.
2° In pueris baptizatis manere peccatum.
3° Fomitem ab ingressu coeli remorari animam.
4° Timorem esse poenam purgatorii.