Page:APUG 1123.pdf/6

From GATE
This page has not been proofread

Ignatium concitavit, non dubitavimus eum
toties in scenam producere orisque humani line=
=amentis vestire. Angelum ei opponimus tutela=
=rem, cuius peculiari ductu mali Daemonis conatus
profligatus fuisses et causae gravitas et pra=
=eclara viri sanctimonia perfundant. Tribu=
=imus vero Sancto Ignatio cultum paulo nitidio=
=rem et scenae magis accommodatum. Nondum
enim confirmata Societate forte tum ipse
tum eius socij <mihi> a vulgari sacerdotum
saecularium cultu discrepabant.
Denique offendetur non nemo forte, in=
=cruentum drama ac minus flebile, specioso
Tragoediae titulo insignitum esse, sed parvum
profecto vel ad eruditae firmamentum auto=
=ritatis*[1], vel ad gravissimi ipsius argumen=
=ti robur animadvertit. Definitur Tragoe=
=dia a Theophrasto heroicae fortunae per=
=mutatio, quam hic post evolutas ambages
nodosque fraudum explicatos contigisse con=
=stabit. Agebatur de sanctissimi herois capite
et perenni infamia, deque novi ordinis ad max=
=ima quaeque adeo electi extirpatione in primis
incunabulis: erat enim in extremi aleam dis=
=criminis adducta causa, at nisi opportunum
auxilium fulsisset e Coelo conclamata. Quod
vero in felicissimum exitum evoluta sit fortuna
adeo non obstat Tragoediae, ut viri docti huiusmodi
verum conversiones omnium Tragico aptissimas
cothurno censuerint. Certe multas antiquorum
probatissimas Tragoedias ex eo evadeamus nume=
=ro, si felicem exitum escludat Tragoedia,
et protagonista cruentari sanguine debeat.
Sufficit igitur ad Tragoediae nomen ac dignitatem
si protagonista eo labatur calamitatis, ut a
iustis verum aestimatoribus habitus fuerit com=
=miseratione dignus. Adde permutatam Sancti Igna<tii>
fortunam cum miseranda adversariorum clade
quae ad finem atque institutum Tragoediae facere
haud <parum> videtur.Vale benevole Spectator

ac plaude.

  1. *sic