Page:APUG 1123.pdf/5

From GATE
This page has not been proofread


SANCTUS IGNATIUS
SIVE
HAERESIS TRIUMPHATA
TRAGOEDIA

AD SPECTATORES MONITUM

TRAGICI Σύνλε… sine contex=


=tum rerum quas edunt in theatris fabu=
=lam inscribunt, non quod fabulosa velint
omnia, sed quod, <ultra> veritatem Historiae,
nonnulla poëtae <excogitanda> permittunt.
Solenne est enim in Tragoedijs alijsque poë=
=matis (ut notavit Aristoteles in Poet 6. 9) non
quae gesta sint, sed quae geri potuerint ex=
=hibere <pertractanda>. Nos libertate usi sumus in hoc
argumento maxime alioquin <sacro> <recentisque>
memoriae pertractando. Ut autem secernat
spectator explicatam historiae veritatem
ab inventis poetae minus certis, quae ab
historicis deprompta sunt laudatis auto=
=rum (sic) nominibus ad marginem annotantur.
Immo, ne gratis videantur conficta quaedam
et per vim intrusa, verosimili ex histo=
=ricis coniectura firmantur.
Genios item inducimus specie huma=
=na more poëtarum, quorum cum tota fer=
=me industria versetur in imitatione , nec
facile theatro occultas Geniorum suggesti=
=ones mirari possint, ideo formas eis corpo=
=reas moresque humanos affinguntur. Hinc
in Tragoedijs passim Umbrae, Furiae, Pare=
=dri, multaque huiusmodi. Quare cum am=
=bigat nemo quin malus Daemon, Luthero
tum temporis superstiti familiaris,

omnem hanc procellam in Sanctum*[1]

  1. *[senza n.]