Page:APUG 1123.pdf/5

From GATE
This page has not been proofread


SANCTUS IGNATIUS
SIVE
HAERESIS TRIUMPHATA
TRAGOEDIA

AD SPECTATORES MONITUM

TRAGICI Σύνλε… sine contex=


=tum rerum quas edunt in theatris fabu=
=lam inscribunt, non quod fabulosa velint
omnia, sed quod, <ultra> veritatem Historiae,
nonnulla poëtae <excogitanda> permittunt.
Solenne est enim in Tragoedijs alijsque poë=
=matis (ut notavit Aristoteles in Poet 6. 9) non
quae gesta sint, sed quae geri potuerint ex=
=hibere <pertractanda>. Nos libertate usi sumus in hoc
argumento maxime alioquin <sacro> <recentisque>
memoriae pertractando. Ut autem secernat
spectator explicatam historiae veritatem
ab inventis poetae minus certis, quae ab
historicis deprompta sunt laudatis auto=
=rum (sic) nominibus ad marginem annotantur.
Immo, ne gratis videantur conficta quaedam
et per vim intrusa, verosimili ex histo=
=ricis coniectura firmantur.
Genios item inducimus specie huma=
=na more poëtarum, quorum cum tota fer=
=me industria versetur in imitatione , nec
facile theatro occultas Geniorum suggestiones mirari possint, ideo formas eis corporeas moresque humanos affinguntur. Hinc in Tragoedijs passim Umbrae, Furiae, Paredri, multaque huiusmodi. Quare cum ambigat nemo quin malus Daemon, Luthero tum temporis superstiti familiaris , omnem hanc procellam in Sanctum [senza n.]