Page:APUG 1053.djvu/2

From GATE
Revision as of 10:47, 11 June 2018 by Gabriel King (talk | contribs)
This page has not been proofread


ineffabili, modo meliori aeternum contemplabatur; Ergo propter solam rationalem creaturam, qui homo est. Cosmiel. Consilia Dei uti incomprehensibilia, ita non nisi à puris mentibus et amore divino ardentibus, omni intellectus curiosio indagine deposità investiganda sunt. qui enim maiesatis scrutator, opprimetur à gloria; quia tamen hoc à me rectae intentionis ASDASD dispositus quaeris, desiderio tuo haud illubenter obsecundabo. Scias itaque Theodidacte, hanc esse divinae nature proprietatem, ut cum infinitè bonus sit, quin vel ipsa essentialis et substantialis bonitas; bonum autem, ut philosophi dicunt, ex se et sua natura sit diffusivum sui, ita quidem, ut boni rationem non habeat, nisi ea extendatur ad aliud, quod bonitatis suae particeps esse posuitò quantò verò bonum maius et perfectius fuerit, tantò id maiorem sui per communicationis diffundendae appetitum habere. Hinc Deus Optimus Maximus, cuius natura bonitas est, suam intrinsecè ab aeterno commun icat per infinitum generationis actum Filio; Pater vero et Filius per immensam amoris reciprocationem Spiritui Sancto; quae communicatio uti intrinseca,