Page:APUG 0385-B.pdf/68

From GATE
Revision as of 16:48, 25 February 2023 by Piet Van Boxel (talk | contribs)
This page has not been proofread


sensu. poterant enim intelligi proprie, ut suonabant
et hoc videbatur ei non esse intentum a Deo
poterant etiam intelligi mystice. at quando Deus ex
plicuit, proprie intelligi simpliciter credidit, et
hoc dicit Paulus rom. 4.[1]

cap. 18


v. 20 descendam et videbo. hinc deducit R. Levi gerson
Deum non scire futura contingentia.
At quando scivit Abraham praecepturum filiis suis,
ut recte viverent, et propterea quando scivit, illos
facturos iustitiam, et iudicium, ergo loquitur scriptu
ra more humano.[2]

cap. 19


v. 7 An peccavit Loth. Ambrosius liber 1 de Abraham c. 6 et Chrisostomos
in hunc locum laudant factum Loth et ratio est, quia author
esse voluit sodomitis ut ex duobus malis eligerent
minus.[3] Augustinus liber contra mendacium c. 9 dicit pecasse
Loth, quia non debuit suadere minus malum sodomitis cum
iniuria filiarum suarum, quas defendere, non prostituere debuit.
excusat tamen Augustinus Loth, quod perturbato animo id fecerit.[4]
Cajetanus dicit, Loth non esse loquutum serio, sed ita
dixisse, quia sperabat, placandos sodomitas eo modo,
et neutrum malorum futurum, presertim cum inter eos
essent generi Loth id est sposi illarum, qui non permisissent
sposas suas violari.[5]
---page break---

  1. Rom 4,3.
  2. רבי לוי בן גרשום פרוש על התורה Rabi Leṿi ben Gershom, Perush ʿal ha-Torah (Venice, 1547), כו.
  3. Ambrosius: Offerebat sanctus Lot filiarum pudorem. Nam etsi illa quoque flagitiosa impuritas erat; tamen minus erat secundum naturam coire, quam adversum naturam delinquere. Praeferebat domus suae verecundiae hospitalem gratiam, etiam apud barbaras gentes inviolabilem. Denique illic quoque inoffensa hospitalitas est, ubi nec germanitas satis tuta est. Chrisostomos: Quoniam (inquit) coegi eos, & induxi sub tectum meum, ut ne mihi ascribatur iniquitas quae eis contigerit et ego eis auctor sim contumeliae, idcirco pro eis duas meas filias do, ut illi a manibus vestris liberentur, Catena in Genesim, 229v.
  4. Exemplum Loth timore tunc perturbati non imitandum. Aurelii Augustini Hipponensis episcopi Contra mendacium ad consentium liber unus, Patrologia Latina XL 530.
  5. Catena in Genesim, 230r.