Page:APUG 0385-B.pdf/17

From GATE
Revision as of 17:38, 23 September 2023 by Piet Van Boxel (talk | contribs)
This page has not been proofread


insufflabat super aquas, id est movebat aquas, vel
movebatur super aquas.[1] nec enim ventus in
sufflare potest nisi per motum suum. Idem est
quod 70 et Hieronymus verterunt, ferebatur super
aq aquas, id est movebatur super aquas. R.
Salom D. Hieronymus in quaestionibus hebraicis et R.
Salomon hoc loco, dicunt hoc verbum si
gnificare etiam incubare, seu fovere eo modo
quo gallina fovet ova: et ita exponunt
hunc locum, nimirum, quod Spiritus Sanctus fovebat
aquas dans illis virtutem producendi animalia [2]
† neque tamen est aliena omnino haec significatio a priore,
nam gallina fovens ova etsi non movet,
nec movetur localiter, tamen movet et movetur
alterative. neque pugnat haec expositio
cum vulgata, et cum 70, quae habent, ferebatur.
nam Spiritum Santum feri super aquas, est operari
in aquis: idem autem est fovere aquas.
מַיִם est duale propter duas aquas, superiores, et
radix est מָיַה secundum R. David in libro radicum inferiores. radix est מָיַה ut vult R. David in libro radicum[3]
nota duo p° hinc multos
non male deducere, initio Deum creasse
materiam corporalem universalem sub duabus
tantum formis, terrae, et aquae. nam initio
dixit Moses Deum creasse coelum, et terram

† at non est valde
probabilis ista opinio
siquidem quod רָחַף
significet moveri
certum est ex Hie
remiae 23[4] ubi
legimus רָחֲפוּ
omnia ossa mea.
כֹל עַצְמוֹתַי
quod autem significet incubare
more avis, non
potest deduci nisi
ex illo Deuter.
32[5]sicut aquila
provocans pullos
suos, et super eos
יְרַחֶף at non
convincit hic locus.
nam potest exponi
non de incubando,
sed de volitando,
ut Hieronymus vertit.
neque obstat, quod
Hieronymus in quaestionibus hebraicis
ponat
hanc significationem.
ipse enim ponit ibi
non suam, sed he
braeorum sui temporis
sententiam. imo
ipse et hic, et
Deuteronomium 32. aliter vertit.[6]


---page break---

  1. Hieronymi ab Oleastro, Cōmentaria in Mósi Pentateuchum, 40; chaldeus, Biblia Sacra Hebraice, Chaldaice, Graece, & Latine (Antwerp, 1568), 3 [Antwerp Polyglot I]; R. Abraham, Arbaʿ ṿe-ʿeśrim, בb; Pagninus, 'flabat', but replaced by Arias Montano with 'motabat', Hebraicorum bibliorum Veteris Testamenti Latina interpretatio, 1.
  2. et spiritus dei ferebatur super aquas, pro eo, quod in nostris codicibus scriptum est ferebatur, in hebraeo habet marahaefeth, quod nos appellare possumus incubabat sive confovebat, in similitudinem volucris ova calore animantis. et ex quo intelligimus non de spiritu mundi dici, ut non nulli arbitrantur, sed de spiritu sancto, qui et ipse vivificator omnium a principio dicitur. Si autem vivificator, consequenter & conditor. Quod si conditor, & Deus. Emittes enim (ait) spiritum tuum & creabuntur, Catena in Genesim, 8v; Hieronymi ab Oleastro, Cōmentaria in Mósi Pentateuchum, 40-41.
  3. Habet autem perpetuo dualem numerum, quod sunt aquae עליונים superiores, & תחתונים inferiores, Dictionarium hebraicum, s.v. מי.
  4. Jer 23,9.
  5. Deut 32,11.
  6. see Hieronymi ab Oleastro, Cōmentaria in Mósi Pentateuchum, 40-41.