Page:APUG 0385-B.pdf/17

From GATE
Revision as of 14:29, 26 September 2022 by Piet Van Boxel (talk | contribs)
This page has not been proofread


insufflabat super aquas, id est movebat aquas, vel
movebatur super aquas nec enim ventus in
sufflare potest nisi per motum suum. Idem est
quod 70 et Hieronymus verterunt, ferebatur super
aq aquas, id est movebatur super aquas. R.
Salom D. Hieronymus in quaestionibus hebraicis et R.
Salomon hoc loco, dicunt hoc verbum si
gnificat etiam incubare, seu fovere eo modo
quo gallina fovet ova. et ita exponunt
hunc locum, nimirum, quod Spiritus Sanctus fovebat
aquas dans illis virtutem producendi animalia [1]
+ neque tantum est aliena omnino haec significatio a priore,
nam gallina fovet ova etsi non movet,
nec movetur localiter, tamen movet et movetur
alterative. neque pugnat haec expositio
cum vulgata, et cum 70, quae habent, ferebatur.
nam Spiritum Santum ferri super aquas, est operari
in aquis: idem autem est fovere aquas.
מַיִם radix est מָיַה secundum R. David in libro radicum est duale propter duas aquas, superiores, et
inferiores. radix est מָיַה ut vult R. David in libro radicum<Property "Work" (as page type) with input value "libro radicum" contains invalid characters or is incomplete and therefore can cause unexpected results during a query or annotation process.lb/>nota duo p° hinc multos
non male deducere, initio Deum creasse
materiam corporalem universalem sub duabus
tantum formis, terrae, et aquae. nam initio
dixit Moses Deum creasse coelum, et terram

+ at non est valde
probabilis ista opinio
siquidem quod רָחַף
significet moveri
certum est ex Hie
remiae 23[2] ubi
legimus רָחֲפוּ
omnia ossa mea.
כֹל עַצְמוֹתַי
quod autem significet incubare
movens avis, non
potest deduci nisi
ex illo Deuter.
32[3]sicut aquila
provocans pullos
suos, et super eos
יְרַחֶף at non
convincit hic locus.
nam potest exponi
non de incubando,
sed de volitando,
ut Hieronymus vertit.
neque obstat, quod
Hieronymus in quaestionibus hebraicis
hanc significationem.
ipse enim ponit ibi
non suam, sed he
braeorum sui temopris sententia. imo
ipse et hic, et
Deuteronomium 32. aliter vertit


---page break---

  1. et spiritus dei ferebatur super aquas, pro eo, quod in nostris codicibus scriptum est ferebatur, in hebraeo habet marahaefeth, quod nos appelare possumus incubabat sive confovebat, in similitudinem volucris ova calore animantis. et ex quo intelligimus non de spiritu mundi dici, ut non nulli arbitrantur, sed de spiritu sancto, qui et ipse vivificator omnium a principio dicitur, Hieronymi Quaestiones hebraicae in libro Geneseos, e recognitione Pauli de Lagarde (Leipzig, 1868), p. 4.
  2. Jer. 23,9
  3. Deut. 32,11