Page:APUG 0385-B.pdf/17

From GATE
Revision as of 13:59, 15 September 2022 by Piet Van Boxel (talk | contribs)
This page has not been proofread


insufflabat super aquas, id est movebat aquas, vel
movebatur super aquas nec non ventus in
sufflare potest nisi per motum suum. Idem est
quod 70 et Hieronymus verterunt, ferebatur super
aq aquas, id est movebatur super aquas. R.
Salom D. Hieronymus in quaestionibus hebraicis et R.
Salomon hoc loco, dicunt hoc verbum si
gnificat etiam incubare, seu fovere eo modo
quo gallina fovet ova. et ita exponunt
hunc locum nimirum, quod Spiritus Sanctus fovebat
aquas dans illis virtutem producendi animalia
+neque tamen est aliena omnino haec significatio a priore,
nam gallina fovet ova etsi non movet
nec movetur localiter, tamen movet et movetur
alterative. neque pugnat haec expositio
cum vulgata, et cum 70, quae habent, ferebatur.
nam Spiritum Santum ferri super aquas, est ??
??; idem autem est fovere aquas.
מַיִם radix est מָיַה secundum R. David in libro radicum est duale propter duas aquas, superiores, et
inferiores. radix est מָיַה ut vult R. David in libro radicum
nota duo p hinc multos
non male deducere, initio Deum creasse
materiam corporatu universate sub duabus
tantum formis, terrae, et aquae. nam initio
dixit Moses Deum creasse coelum, et terram
---page break---