Page:APUG 0385-B.pdf/15

From GATE
Revision as of 15:06, 28 September 2023 by Irene Pedretti (talk | contribs)
This page has not been proofread


non utitur hac voce in ista significatione,
et propterea cum in voce תְּהוֹם illud ם
sit radicalis, non abiiceretur. chaldeus
et Pagninus, hic, et R. Isaac et R. Abraham hoc loco[1], et
R. David in libro radicum[2] exponunt soli
tudo, seu desertum. Sed optime D. Hieronymus
vertit inanis, significat enim proprie
haec vox תֹּהוּ id quod caret fine,
ad quod factum est, quod dicitur vanum. sic
scriptura fere ubique. Isaiae 49[3] in va
num laboravi לַתֹּהוּ, et 45[4] non in
vanum creavit eam, id est terram, ad habitandum
formavit eam. 1 Reg. 12[5] non declinabi
tis post vanitatem ubivana quae non proderunt
vobis quia vana sunt: ubi semper est תֹּהוּ.
erat igitur terra inanis, quia carebat herbis, flo
ribus aliisque rebus ad quas producendas creata est.[6]
radix autem est תָהָה quod nihil significat. ponitur vero in
וָבֹהוּ illud habet camets, quia sequens est
voce תֹהוּ vaw loco he.[7]
lega habet enim camets, quia sequitur mono
lsyllabus, vel nomen sex punctorum
וָבֹהוּ

vertunt ed. 70 vertunt ακατασκε
υαστος id est incomposita, quod verum
est quantum ad sensum, nam erat informis
---page break---

  1. Pagninus, Hebraicorum bibliorum Veteris Testamenti Latina interpretatio, 1; R. Abraham, Arbaʿ ṿe-ʿeśrim, בb.
  2. Dictionarium hebraicum, s.v. תֹהוּ.
  3. Isa 49,4.
  4. Isa 45,18.
  5. 1Sam 12,21.
  6. Hieronymi ab Oleastro, Cōmentaria in Mósi Pentateuchum, 38-39.
  7. David Kimhi, Sefer ha-Shorashim, תקלה s.v. תהה.