Page:APUG 0385-B.pdf/104

From GATE
Revision as of 16:08, 3 November 2022 by Piet Van Boxel (talk | contribs)
This page has not been proofread


Cap. 36 (=37)
v. 10. sol et luna num ego, et mater tua, et fratres
tui adorabimus te super terram. quaeritur quomodo mater
josephi quae erat mortua, potuerit adorare eum.
vel si non erat mortua; quoniam undecim stellae
id est fratres eius adoraturi eum erant. nam Beniamin
natus est moriente matre. Divus Augustinus in
quaestionibus in genesim dicit mystice exponendum de Christo.[1]
Caietanus dicit Rachelem tunc fuisse vivam, et gra
vidam, et sic potuisse videri in somnis a joseph
se adorantem cum filio in utero existente.[2] At
esto somnium possit consistere, quomodo consistet adim
pletio somnii. non. enim Rachel vidit josephum
regnantem in aegypto. Rabini dicunt, hic vo
cari matrem joseph Balam, quae quia ancilla fuerat
Rachelis, curam suscepit joseph,et Beniamin,
et sic mater dici potuit consuetudine.[3].

Cap. 37


v.28. vendiderunt 20 argenteis. credibile est
fuisse siclos, qui in summa faciunt 80. ex nostris
juliis. id est 8. aureos. unde singuli decem fratres lu
crati sunt duos siclos id est octo iulios. Notat
Rupertus vili precio venditus ab eis joseph, sed
---page break---

  1. In Christi ergo persona facile intellegi potest etiam de mortuis, secundum illud quod dicit Apostolus, quia donavit ei nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Iesu omne genu flectatur, caelestium, terrestrium, et infernorum, Catena in Genesim ex authoribus ecclesiasticis fol. 353r.
  2. qoad visionem vero somnii possumus suspicari quod Rachel esset tunc gravida: & sic vidit patrem & matrem & fratres undecim adorare se. Si autem Benjamin natus tunc erat, ac per hoc Rachel mortua, per lunam non Rachel determinate sed uxor patris in genere intelligenda videtur, Catena in Genesim ex authoribus ecclesiasticis, fol.352r.
  3. Vel matrem suam vocat Balam secundum Hebraeos, quae illum educavit matris loco, Auctor catenae [Lippomano, Catena in Genesim ex authoribus ecclesiasticis, fol. 352r. See also Isn’t your mother (Rachel) already dead? But he (Jacob) did not know that the matters referred to Bilhah, who had raised him (Joseph) as [if she were] his mother (Gen. Rabbah 84:11), Rashi a.l.