Seren[issi]me S.R.I Princeps et Dux
Ingentium beneficiorum quæ Ser[vi]tas V[est]ra in indignam meam personam magnificentia regiæ haud dispari huiusq[ue] contulit, recognitio; non eam quam vellem, sed quam possum, quamq[ue] religiosa paupertas mihi permittit, nonnullam gratitudinis demonstrationem, veluti iure quodam a me exigere videtur; sed quidnam tanti principis munificentia condignum rependam nescio. mitto tamen ne ingratitudinis convincar id quod huiusq[ue] in museo meo habui rarissimum pretiosissimumq[ue]. videlicet quatuor Evangeliorum vetustissimum
Codicem, Syriacâ linguā, nec non Chaldæis quondam usitato charactere, quem Estranghélo vocant, ante annos 1035 745 a Monachis Cophtitis in Ægypto conscriptum; quo Ægyptus magno S. S. Martyrum et Confessorum numero, nec non Christianæ religionis et monastici instituti disciplina summe florebat. quam tamen non multo post tempore Mahumedis nequissimi Impostoris ortus eiusq[ue] satanicum institutum magno Reip[ublicae] christianæ discrimine interturbavit.
Codex nil aliud continet, nisi 4 Sancta christi servatoris nostri Evangelia, præter nonnullas perbreves marginales glossas modo arabicā, iam Syria-ca lingua conscriptas; Ne vero Lector in capitulis reperiundis tempus perderet, ea suis locis iuxta consuetam Evangeliorum Latinorum distri-butionem, adiunximus. In calce foliorum fere plerunq[ue] nomina Evan-gelistarum apposita videbis rubro descripto colore; quibus eorum in occurentium materiarum narratione consensum et concordiam ostendunt. In fine codicis Evangelis secundum Ioannem, quæ deerant, supplevimus Indices postea quæ in fine spectantur adnexi, nil aliud continent quam
Page:AKC 1666 03 18 555-113.pdf/1
From GATE
Revision as of 17:48, 3 June 2019 by Carolina Vaz de Carvalho (talk | contribs)
This page has not been proofread