Difference between revisions of "Page:AKC 1666 03 18 555-113.pdf/1"

From GATE
(Not proofread: Created page with "Category:AKC_Not proofread")
 
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 1: Line 1:
 
[[Category:AKC_Not proofread]]
 
[[Category:AKC_Not proofread]]
 +
Seren[issi]me S.R.I Princeps et Dux
 +
Ingentium beneficiorum quae Ser[vi]tas V[est]ra in indignam meam personam magnificentia regiae haud dispari huiusq[ue] contulit, recognitio; non eam quam vellem, sed quam possum, quamq[ue] religiosa paupertas mihi permittit, nonnullam gratitudinis demonstrationem, veluti iure quodam a me exigere videtur; sed quidnam tanti principis munificentia condignum rependam nesci. mitto tamen ne ingratitudinis convincar id quod huiusq[ue] in museo meo habui rarissimum pretiossissimumq[ue[ videlicet quatuor Evangeliorum vetustissimum codicem, Syriaca lingua, nec non Chaldeis quondam usitato charactere, quem Estranghelo vocant, ante annos 745 (a monachis Cophtitis in Egypto conscriptum; quo Egyptus magno SS Martyrum et Confessorum numero, nec non Christianae religionis et monastici instituti disciplina summe florebat. quam tamen non multo post tempore Mahumedis nequissimi Impostoris ortus eiusq[ue] satanicum institutum magno Reip[ublicae] christianae discrimine interturbavit).
 +
codex nil aliud continet, nisi 4 Sancta Chhristi servatoris nostri Evangelia, prater nonnullas perbreves marginales glossas modo arabica, iam Syriaca lingua conscriptas. Ne vero lector in capitulis reperiundis tempus perderet, ea suis locis iuxta consuetam evangeliorum latinorum distributionem, adiunximus. In calce foliorum fere plerunq[ue] nomina Evangelistarum apposita videbis rubro descripto colore, quibus eorum in occurentium materiarum narratione consensum et concordiam ostendunt. in fine codicis Evangely secundum Ioannem, quae deerant, supplevimus. indices postea quae in fine spectantur adnexi, nil aliud continent quam

Revision as of 17:07, 1 December 2016

This page has not been proofread

Seren[issi]me S.R.I Princeps et Dux Ingentium beneficiorum quae Ser[vi]tas V[est]ra in indignam meam personam magnificentia regiae haud dispari huiusq[ue] contulit, recognitio; non eam quam vellem, sed quam possum, quamq[ue] religiosa paupertas mihi permittit, nonnullam gratitudinis demonstrationem, veluti iure quodam a me exigere videtur; sed quidnam tanti principis munificentia condignum rependam nesci. mitto tamen ne ingratitudinis convincar id quod huiusq[ue] in museo meo habui rarissimum pretiossissimumq[ue[ videlicet quatuor Evangeliorum vetustissimum codicem, Syriaca lingua, nec non Chaldeis quondam usitato charactere, quem Estranghelo vocant, ante annos 745 (a monachis Cophtitis in Egypto conscriptum; quo Egyptus magno SS Martyrum et Confessorum numero, nec non Christianae religionis et monastici instituti disciplina summe florebat. quam tamen non multo post tempore Mahumedis nequissimi Impostoris ortus eiusq[ue] satanicum institutum magno Reip[ublicae] christianae discrimine interturbavit). codex nil aliud continet, nisi 4 Sancta Chhristi servatoris nostri Evangelia, prater nonnullas perbreves marginales glossas modo arabica, iam Syriaca lingua conscriptas. Ne vero lector in capitulis reperiundis tempus perderet, ea suis locis iuxta consuetam evangeliorum latinorum distributionem, adiunximus. In calce foliorum fere plerunq[ue] nomina Evangelistarum apposita videbis rubro descripto colore, quibus eorum in occurentium materiarum narratione consensum et concordiam ostendunt. in fine codicis Evangely secundum Ioannem, quae deerant, supplevimus. indices postea quae in fine spectantur adnexi, nil aliud continent quam