Page:AKC 1666 02 26 562-079.pdf/1

From GATE
Revision as of 12:54, 6 May 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}})
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread

R.de in Christo Pater
Pax Christi
Valde me recreavit epistola V.rae R.vae ad me data, ex qua intellexi non solum
antiquum erga me R.vae V.rae affectum non fuisse extinctum vel minutum, sed magis
adhuc auctum, et utinam aliquo saltem modo respondere eidem postea numquam
certe intermittam in quacumque re V.rae R.vae servire potero sperabam sane me
Romae V.ram R.vam ...sque visurum ac multa de variis collaturum sed cum S. obedien-
tiae alium statuerit faciam per litteras quod in praesentia non potui speraque V.ram
R.vam etiam idem praestiturum, ut autem ad rem veniam petitisque respondeam
I° promitto me quicquid de scriptis P. Henrici remansit in manibus, me ea omnia
V.rae R.vae prima occasione transmissurum cum quibusdam Siniensis quas mihi
iam inutilia erunt item proxime mittam V.rae R.vae totum petitum itinerarium
meum cum tota Historia regni Barantalae, utatur his prout iudicaverit
in D.no, 3° conabor etiam delineationes aliquas addere aliquarum
rerum curiosarum quas in itinere conspexi, spero ea non ingrata futura,
sed mihi adhuc gratius esset si ipsa in persona, si superioribus placeret ea
R.vae V.rae comunicare postea, multum enim addit ipsa explicatio
facta prae litteris quibus non tam commode omnia committi possunt, sed
fiat voluntas DEI. P. Assistens Germaniae (cui propter libros illos
scripseram ex Lazaretho Livornensi) mihi huc significavit, ut eos Romam
commoda occasione mitterem vel ut inservirerit R.vae V.rae prout ..tque,
velut aliquibus Patribus aliquando in Indiano abituris usuri esse possent
quare ne in Domo Professa detineantur, V.ra R.va Patrem Assistentem accedat
praeveniatur ut quamprimum eo appulerit, (dirigam autem eos ad P. Koller)
non per varias manus transeant, sed immediate V.rae R.vae consignentur.
Haec pro anima, proxime plura, atque his cum humanissima salute ad
RR. PP. Koler, Schwartzel, Nadasii, Gumpenperg et me in Ss.a R.vae
V.rae sacrificiae precesque enixe commendo, Goritiae 26 Februarii 1666.
R.vae V.rae servus in X.to
Joannes Grueber

---page break---