Page:AKC 1664 07 21 562-171.pdf/2

From GATE
This page has not been proofread


Hic unà satisfacio Epistolæ tuæ me datæ A. 1659, in qua me
rogabas quædam pro mundo tuo subterraneo, qualia sunt de monte
pico in Tenerifi, de fluxu & refluxu maris, &c: eiusmodi
quæ cum curiositate tracta, tui unicè causa, in libello. *In coelum*
(ea certo, definio, verum terras ambitum, & semìdiàmetrum. pro= portionem veram graduum cum Ze**is Hispanis. Novam lunas*, & invisam Phasim. de paradoxis tridium. de ventis, corumque qualitatibus. de prodigiosis plantis, de genesi rubi coloris in tridis Occidentalibus. de meteoris hunc cœlo particularibus. de monstris, de Anni tempestatibus intra hanc zonam. denique de novo planetarum motu, contra sensum communem. ubi nego notam Raptûs retrogradationes solis et[ex?] reliquorum planetarum, Auges **et ratanges* Eccentricos &c: De lunaæ diaphaneitate. de stellis & maculis Australibus, &c: non possum omnia referre propter temporis brevitatem non potui ad huc me certificare de mineralibus, faciam per otium et per tempus. Quod unicè te peto, est ut quam primum adeas nostrum P. Generalem, & mihi obtineas licentiam, ut imprimi possit in Belgio, quo opusculum mitto. Quoniam hic & lectum iam est a Patribus Theologis, & approbatum (cum Authoris verecundia) annuente Provinciali huius provincias P. Josepho da Costa Siciliano viro & virtutibus et [ex] ætate maturo & egregie douto. ut qui in hae provincia Theologiam *eam* laude legit. Scribo etiam super hae se A Ro patri, casu quo tamen literas perderentur, facies offi= cium amici, & videbir quomodo hoc opusculo in tuas laudes non minus*ere quam *amiciter* & eloquenter ixcurro [incurro / excurro?]. Mitto tibi Epistolam dedicatiruam, & ad Lectorem, si non satis latinitatem olet ignosce, extra latium sumus, no*al* prossunt à Brasili calamistri expectari, quàm barbarismi. Rerum tibi pater amantissime negotium hoc comendo. Accepta á Ro Pe licentia, imprimendi, facies illam transmitti in Belgium ad P. Provincialem + flandro Belgij cui nomen Franciscus de Kleijn, cui super hoc negotio scribo, qui illam communicabit illi Patri, cui, li= belli imprimendi, cum uncumbet, quem puto fore P. Jacobum Rulandum quo eum de tota re transegi, hic coram; qui, a provincia sua huc missus Hollandorum & Gallorum causa, ad instantiam P. Provincialis. puto autem è re divina esse, si ad suos redeat, quia hic neque hollandi, neque Galli sunt ulli quorum causa unicè est missus, fructuosius in sua Patriâ pro gloria Dei laboraturus.

Hic unà satisfacio Epistolæ tuæ me datæ A. 1659, in qua me rogabas quædam pro mundo tuo subterraneo, qualia sunt de monte pico in Tenerifi, de fluxu & refluxu maris, &c: eiusmodi quæ cum curiositate tracta, tui unicè causa, in libello. *Im coelum*