Page:AKC 1664 05 07 562-113.pdf/1

From GATE
Revision as of 11:53, 6 May 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}})
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread

R.do in C.o P.
P.C.
Bononiae redditae mihi sunt gratissimae R.ae V.ae una cum imagine sua et dua-
bus aliis una pro me, altera pro nostro sene Indo, iste pro more manu capiti
imposito veneratus est summe R.ae V.ae patronum suum cuius, dum vivet memo-
rem se futurum promittit. Sed ego quid reponam R.a V.a pro tot benefi-
ciis et summae benevolenciae exhibitionibus quas Romae expertus sum, certa
sola charitas et summa animi demissio tanta potuit in R.a V.a, ego enim et meritis
careo et plane pulvere pedum R.ae V.ae ne dum eius alloquio dignus sum, verum
Romae in praesencia didicerem Athanasium non solum doctrina sed etiam humi-
litate Magnum esse, meum erit, dum vivo, omni affectu animi R.ae V.ae addictissi-
mus esse imitarique eius virtutes quas praesens suspexi et absens suspicio.
R.am V.am supplex rogo nunquam obliviscatur mei meque pro suo vel potius pro se
habeat, magno hoc mihi incitamento et emolumento erit laborandi et sudan-
di pro Dei gloria at animarum salute donec Pater familias ad denarium
diurnum me vocet, nosque in meliori vita iterum coniungat, Interim R. V.a
hoc a Deo mihi impetrare conetur ne degenerem a praecelsis cogitacionibus
filiorum Dei maiorum nostrorum. Hisce me tibi iterum iterumque
enixe commendo. Vale iter et millies vale vir Dei gloriae et rei litterariae
nate. Vale meque e numero tuorum nunquam dele. Venetiis 7 Maii
664
R. V.ae minimus in X.o servus
Henricus Roa

---page break---