Page:AKC 1661 12 23 555-203.pdf/2

From GATE
Revision as of 16:23, 5 November 2018 by Irene Guerriero (talk | contribs)
This page has not been proofread


conforme, quod Civitas Consentia Ducatus Calabriae Metropolis in publico testimonio constituta notum facit quod cum maximis vexaretur discordiis ciuium, belloque intestino Enricus Calà B. Ioannis frater sua praesentia et authotoritate illud delavit, et in pace tranquilla inposterum remanserunt (verba sunt instrumenti) onde beneficiis magnitudine moti statuas metallicam erigere deliberatur praedicto Enrico, elegitque dios ex patriciis Civitatis eiusdem, ut se conferrent ad P. Imperatorem Enricum .(?) pro licentia obtinenda inscriptio itaque supponit illam fuisse obtentam erettamque statuam de qua in ... inscriptione mentio est. Eam itaque iterum micto, regoque P.V. ut huius modi habita notitia et epigraphe revisa dignetur verum et germanus sensus illius referre; excusatumque habeat si molestus sum; nam ad omnia tui mandata paratus semper ero tuique semper ob servantissimus prout amantissimus; festosque praecor P.V. dies nativitatis Patri salutares et legos ius(?) anni novi felici augurio et multorum principio gaudiorum. Neapolis 23 decembris 1661
septembris 1661