Page:AKC 1659 03 09 561-279.pdf/1

From GATE
Revision as of 12:05, 2 October 2017 by Lorenzo Mancini (talk | contribs)
This page has not been proofread

R[everen]de in Christo Pater P[ax] C[hristi] Hac ipsa hora accipio desideratissimas R[everenti]ae V[estr]ae unà cum exspectatissima effigie, quem Abbati Fuldensi offere cogito. Hesterna die accepi litteras Fuldâ à Sacellano Aulico, dicti Principis nomine ad me scriptas cum adiunctis litteris R[everenti]ae V[estr]ae ad eundem Principem, 1 Feb[ruarii] scriptis. Cupiebat Princeps, ut si libros Româ accepissem, mitterem ad se quantocius, indicaremq[ue] si quas sumptus fecissem; velle se eos rependere. Respondi, accepisse me libros ante aliquot septimanas, sed noluisse transmittere, eò quòd defectum haberent, Româ supplendum; quod supplementum quoniam iam acceperim, cogitare me post Pascha statim Fuldam proficisci, et libros coram offere, si ita placeret Celsitudini suae, indicaret proinde num ligatos, et qua ratione velit. Exspecto responsum, et obtentâ licentiâ, eô me conferem et fideliter ac strenuè rem R[everenti]ae V[estr]ae curabo. Promittit R[everenti]a V[estr]a dicto Principi in suis etiam tria Opuscula; de quibus tamen nihil mihi significaverat. Iam dudum distraxi omnia eorum exemplaria nec aliud superest nisi quod iussu R[everenti]ae V[estr]ae mittendum est Electori Heydelbergensi. Dicam itaq[ue], me alia exemplaria Româ exspectare. Dicta tria R[everenti]ae V[estr]ae Opuscula, praesertim verò bina Itineraria, tantum in Germania nostra apud summos et infimos, doctos et rerum Astronomicarum etiam ignaros, applausum invenerunt ut ijs legendis ac relegendis exsaturari non possint . P[ater] Cornaeus, sepositis omnibus alijs rebus, diebus et noctibus ea evolvebat, et de lectis rebus mecum colloquebatur, tandemq[ue] asseruit coactum se abscondere et sibi ipsi librum surripere, nè eius lectio omne sibi tempus eriperet. Eminent[issimus] Princeps noster, cui exemplar unum obtuli nomine R[everenti]ae V[estr]ae ut iusserat, adeo fuit eius lectione dilectatus, ut quidquid temporis interdiu noctuq[ue] alijs negotijs surripere potuit, ijs evolvendis impenderit. Urgear à multis ad nacturandam novam editionem, et iam unus sponte suâ ad sumptus faciendos se obtulit timetq[ue], nè ab alijs praeveniatur, si diutius a me editio differetur. Via itur ergo importunis precibus, seposui paulisper Mathematicum Cursum, et totum Opus recensui atq[ue] correxi, praemittoq[ue] singulis Planetis Praelusiones, in quibus affero observationes, et schemata, et ex ijs indago staturam ac naturam Planetarum. Ipsis deinde capitibus intersero Scholia mea. Iam perveni usq[ue] ad Martem. Fas non erit, meo iudicio, ingruere. Ingens apertus est mihi ad commentandum campus, sed inter Praelusionis et Scholiarum limites me contineo. Omnia fusius pertractabo in Mundo Mirabili quem scribere, DEO annuente, cogito. Multa occurrunt dubia; sed puto me in omnibus mentem R[everenti]ae V[estr]ae attingere. Certè rem ita tracto, ut nè hilum discedere videar à R[everenti]a V[estr]a. Solùm quae de Mundi quasi immensitate habet R[everenti]a V[estr]a, nec P[atri] Cornaeo, nec mihi hactenus rem persuaserunt. Credo quòd mentem R[everenti]ae V[estr]ae non assequamur. Dignetur indicare apud quem Authorem aliquid in eam rem invenire queam. Fortassis aliquid habet Cusanus, sed eius opera non habeo. Si R[everenti]a V[estr]a habet adhuc multa exemplaria et velit eorum aliquae mittere ad nos, praestet ut differatur secunda editio, nè R[everenti]a V[estr]a et Bibliopola V[estr]a sumptus facere coget et damnum patiatur. Exspecto responsionem et consilium. Itineraria mittat quotquot placet. Posset addere duos aut tres Artes magnae Lucis et Umbrae, totidemq[ue] Dictionaria, Artes Magneticas, et Prodromos Coptos. Si plura velit addere, faciat quod lubet. Laboribus non parcam in ijs distrahendis. Defectus librorum accepi omnes, solum deest ultimum Alphabetu[m] tomi ultimi Oedipi.