Page:AKC 1658 08 17 561-284.pdf/2

From GATE
Revision as of 16:49, 26 February 2020 by Martín M. Morales (talk | contribs)
This page has not been proofread


Librorum sarcina ubi advenerit, fidelem operam navabo R[everenti]ae V[estr]ae in ijs distrahendis. Atq[ue] utinam aliquid pro me lucrari queam, quia nihil amplius habeo pro scriptore meo solvendo, et nemo mortalium nunc quidquam dat. Dixi P[atri] Miller, et P[atri] Schega R[everenti]am V[estr]am mittere pro ipsis exemplar unum Itinerarij utriusq[ue] et Tractatus de Peste[1]. P[ater] Schega desiderat unum Obeliscum Pamphilium; si R[everenti]a V[estr]a velit ut unum mittem, moneat me. Hisce s[anctis]simis R[everenti]ae V[estr]ae sacrificijs me commendo. Herbipoli 17.Augusti 1658. R[everenti]ae V[estr]ae

Servus in Chr[ist]o Casparus Schott.

This page contains the following annotations: