Page:AKC 1658 08 17 561-284.pdf/1

From GATE
Revision as of 08:58, 7 May 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs) (top: added Template:TurnPage, replaced: <noinclude></noinclude> → <noinclude><references/> {{TurnPage}}</noinclude>)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


R[everen]de in Chr[ist]o Pater Pax eiusdem Tandem aliquando vidi, audivi, manibus contrectavi , quem tantopere ac tanto desideravi tempore, Augustissimum inquam Caesarem Leopoldum I. orbis delicium, R[everenti]ae V[estr]ae et meum Clementissimum Dominum, ac Maecenatum, Mathesi non minùs quàm reliquis scientijs, et heroicis virtutibus instructum. Venit ad nos die 11. Augusti; die 12. Dramati elegantissimo, quo nihil pulchrius in Italia (sincerissimè dico) vidi unquam, interfuit; die 13. abivit post prandium. Dederam ergo Patri Miller Francofurtum abeunti Mechanicam Hydraulicam. Is eam ostendit Regi Francofurti, qui eam legit ac relegit, retinuitq[ue] usq[ue] ad abitum. Quod cum rescivissem à P[atre] Miller, iudicavi fortassis non dedecere, si omnia Opera simul, in eum finem iam autem compacta, Maiestati Suae offerem. Proposuit P[ater] Miller desiderium meum Caesari ; qui respondit, fore sibi libros meos gratissimos, et se cupire me videre. Mox venit ad Drama, et eo finito quaesivit coram Serenissimo Archiduce, et Eminentissimo nostro, num P[ater] Schott adesset, et num libros suos haberet. At quia praemonitus fueram accessi die sequenti mane, cum P[atre] Miller Caesarem, et primus inter alios intromissus, praemissâ trinâ1 adoratione, et manus osculo, Caesar ter manu meâ violenter attrectâ à terra me levavit. Praefatus igitur paucula Latinè in hunc sum modum: Augustissime Imperator: qui prope mare habitat, aut prope copiosum flumen, non patitur aquae penuriam, imò tantum haurire potest, ut alijs etiam communicare queat. Ego annorum aliquot spatio cohabitavi Patri Athanasio Kirchero, qui Romae est, imò mare scientiarum, tantumq[ue] eruditionis ab ipso hausi, ut visum mihi fuerit posse me alijs etiam communicare. Coepi igitur ad imitationem ipsius libros conscribere, non equidem tam doctos ut ipse, pares tamen meis viribus. Hactenus in lucem edidi hos tres; quos Maiestati Vestrae reverenter offero, humiliterq[ue] precor, dignetur eos suscipere, et unà cum ijs auctorem ipsarum in tutelam suam Caesaream clementer recipere. His dictis obtuli libros. Respondit Caesar. Libri R[everenti]ae V[estr]ae sunt mihi gratissimi. Evolvens deinde singulos, dixit: Mechanicam iam legi. Cùm vidisset I. and II. partem Magiae; respondi, tertiam partem iam imprimi. Petijt illam quoque sibi. transmitterem. Subiunxi: Sacra Maiestas, rogavi à meis superioribus ad conscribendum aliud opus, nempe Cursum Mathematicum, seu omnium Disciplinarum Mathematicarum Encyclopaediam; si placeret Vestra Maiestas, cuperem illud honorare suo gloriosissimo nomine, et Maiestati Vestrae dedicare. Respondit: omnino placet, et accepto. Subiunxit P[ater] Miller (qui mihi huius rei auctor fuerat) placet Maiestati Suae Cursus Mathematicus, quia Sua Maiestas etiam est Mathematicus. Risit suavissimè et effusè Caesar, et respondit: ita fui : quasi diceret, at iam sum Imperator. Post haec humanissimè cum P[atre] Miller me à se dimisit. Fidem ergo meam Caesari obligavi de Cursu Mathematico scribendo; quod cupio ut sciat R[everendus] P[ater] Assistens à quo aliquid auxilij exspecto in eo, in quo potest. Interim vide mi Pater quàm ubiq[ue] tui mentionem facio, quia revera te amo ex corde.