Page:AKC 1657 01 06 561-293.pdf/1

From GATE
Revision as of 11:52, 21 April 2017 by Lorenzo Mancini (talk | contribs)
This page has been proofread


R.de in Chr.o Pater

P. C.

Binas à R.a V.a easq. acceptissimas accepi litteras, et ex ijs statum R.æ V.æ
Patris Stansel, Collegij Romani, et Urbis abundè cognovi. Faxit divina
bonitas, ut hæ meæ vos omnes salvos incolumes periculi immunes inve-
niant, et ut brevi lætiora de vobis accipiam: Credi non potest, quam
sollicitus sim pro R.a V.a, quam sæpe de eo cogitam, loquar, somni-
am. Lætius in hoc mundo nuntium mihi adferri non potest, quàm
ut intelligam R.am V.am vivere ac valere: quare si me amet,
si me letum esse cupit, si sine sollicitudine vivere, moneat me sæ-
pius, aut moneri curet de salute de vita sua o quam plus amo
quàm propriam. Utinam re ipsa id comprobare liceret. Sed spero
meliora à DEO, à Magna Matre, quam amas, a qua amaris
Pater dulcissime, optime, dilectissime, supra mortales omnes
amate. Vive, vale millies millies millies, æternum. Amen.
Ruo in amplexus tuos, osculor te, nec dimittam, donec
commoriar tibi, ò Pater, ò Pater Athanasi, ignosce.

Gaudeo Patrem Stansel convaluisse, et iam revidere Museum Kircheria-
num, quod avidissimè exspecto, et omnem adhibeo operam, ut citò,
bene; et si licebit, acutè imprimatur. D. SchönWetter, qui opera mea im-
primenda susceperat, etiam posthac scribenda, mortuus est. Pater ipse est
vir octogenarius, et Heredes eundem habent animum, et absoluta Mecha-
nica mea Hydraulica, imprimere volunt Magiam Meam, quantacumq.
sit, et quorumq. sumptuum. Doleo mortuum esse D. Todt in prædi-
cantium manibus. Nescio ubi sit D. Güldenlow; libenter ipsi scriberem.
Pecuniam ab Heydelbergensi acceptam statim mittam, ubi responsum acce-
pero à P. Koler, aut à R.a V.a, utrum ipsam P. Antonio tradere de-
beam cum detrimento decem imperialium, ut alias scripsi. Sum-
mopere placuit R. P. Rectori nostro; P. Cornæo, et ceteris notis atq. ami-
cis, quod R.a V.a eos salutaverit; resalutant omnes R.am V.am
et longam vitam cum incolumitati ex animo precantur. Doleo
quòd non acceperim litteras cum folijs pro Musurgia. Fortassis ad-
huc in cubiculo P. Koler hærent, qui noluit eas postario tradere.
Exspecto illas, sed quando vobis commodum fuerit. O si haberem
meum Anti-Maybonium: saltem illa folia in quibus de Vitruvio
theatrò Echæo ago; serviret mihi pro Magia Musica.

Iam saepius scripsi R.æ V.æ de Magia mea Universali Naturæ et
Artis, sed nullum unquam verbum pro responsione accepi. Cre-
do quòd R.a V.a non approbet consilium et laborem meum.
Scit R.a V.a, quàm mihi ipsi nunquam satisfacio in rebus meis
ni illa tamen conscripta hactenus et conscribenda satisfacio mihi.
Credo quod philautia me decipiat. R.a V.a perscribat mihi men-
tem suam. Opus inter scribendum crescit. Aliter plane
quam disposueram, disposui atq. composui: ubi theoriam præ-
mitto, praxin subiungo, ita tamen, ut praxis sine theoria legi
atq. intelligi queat. Pars I. Optica, decem libris comprehensa,
placuit Censoribus, præsertim P. Cornæo. Aio in præloquio me
eam iussis et hortatione R.æ V.æ scribere, esseq. illam quam R.a
V.a in Catalogo Librorum à se edendorum promittit. Si ap-
probat consilium meum, rem gratam faciat, si testimonium
suum ad me mittet libro præfigendum. Scripsi ad multos
viros doctos, et adhuc scribo ut symbola sua conferant, et si
quid rarum et curiosum habent, mihi communicent. Idem


---page break---