Page:AKC 1656 09 16 561-275.pdf/3

From GATE
Revision as of 13:02, 3 October 2017 by Lorenzo Mancini (talk | contribs)
This page has not been proofread

rienburgica perfectum, At vacuum mihi offers, inquis? Imò minimè
vacuum, Tuo etiam calculo; affectu certè, et Tibi gratificandi animo
plenissimum, et vel hoc nomine Tibi non ingratum, quòd ab EA no-
men habet, à qua Tu olim sanitatem, et cum sanitate doctrinam
accepisti. Vale Pater et Praeceptor Colendissime, et studiis meis favere
non desiste, Herbipoli 15. Augusti 1656
Quae dicatur hisce Epistolis, dico ex animo meo. Plura dicerer si permitteretur. Doleo
quod affectui meo indulgere non licuit. Misi in ultimis meis titulum ho-
norificum à D[omi]no Harstoffero scriptum. Chartas tradidi D[omi]no Ioanni
Henrico ab Ostein, Ecclesiae Cathedralis Herbipoli et Equestris Comburgensis
Canonico, meo in Ethica Discipulo, qui ad seminarium Germanicum
ibit. Commendo eum plurimum R[everenti]ae V[estr]ae, est enim insignis modestiae adprobita-
tis juvenis. Ostendat ipse suam Galeriam, ut videat commendationen me-
am pondus apud R[everenti]am V[estr]am habuisse. Librum Germanicum à D[omino] Harstor-
ffero missum non mitto R[everenti]ae V[estr]ae, ob causas nuper scriptas. Dignabitur
tamen R[everenti]a V[estr]a pro utroq[ue] tomo gratias agere dicto D[omino], ne quid si-
nistri de me suspicari queat ac si missa ad me R[everenti]ae V[estr]ae non trans-
missisem. Hisce s[anctis]s[i]mis R[everenti]ae V[estr]ae sacrificijs me commendo.
Herbipoli 16 Septembris 1656 R[everenti]ae V[estr]ae
Servus in Chr[ist]o Casparus Schott.