Page:AKC 1655 06 07 561-037.pdf/2

From GATE
Revision as of 15:19, 30 March 2017 by Aristofane07 (talk | contribs)
This page has not been proofread

Moguntiam appuli biduo ante inchoatam Congregationem, cum intersum, et
quoniam nescio útrum hîc sim mansurus, nolui adhuc offerre Eminentissimo
Electori; reverendissimo Nihusio, et Illustrissimo Boiniburgico litteras R.ae V.ae
praesertim cùm occupat. fuerit in ordinando Nihusio Emenentissimus, quod festum
fuit sexto huiusq.. Heri mane post meam Missam accessit me in nostra Sa
cristia Venerandus senex Sacerdos, et petijt ut acciperem suam confessionem;
respondi me modò venisse ex Italia, non habere facultatem excipiendi con
fessiones: interrogavit, num novissem P.Ath. Kircherum: respondi novisse
me, et fuisse eius socium: interrogavit, num ego essem ille Authoris
in re Litteraria socius, qui Arti Magneticæ præfixisset Epistolam: annui; et
interrogavi Viri nomen: respondit se vocari Bertholdum Nihusium rui
ferè in eius amplexum, collocutus sum diu, dixi me habere litteras R.ae V.ae
ad ipsum uti et ad Eminentissumum, ac D. Boiniburgicu., velleq. loqui illis,
si foret occasio: respondit non esse intra biduum aut triduum occasionem
eò quòd exspectarent Lantgravium Darmstadianum (cui hodiem advenit)
nunc verò misit ad petendas litteras R.ae V.ae, et cras conveniemus. Hodie
adfuit mihi D. Phemius, et multa de R.a V.a sciscitatus est. Doctor ille Mar
purgensis est hic et frequenter agit cum nostris Patribus, eiusq. bona sunt
salva. Modò adfuit mihi D. Valentinus Pistorius qui saluat R.am V.am. Pro
ximè plura scribam. Hinc impedier propter Congregationem. Muguntia
7.Junij 1665.
R.ae V.ae servus in Chr.o
Gaspar Schott

This page contains the following annotations: