Page:AKC 1655 06 07 561-037.pdf/1

From GATE
Revision as of 16:30, 28 October 2019 by ArchivesPUG (talk | contribs) (top: clean up, replaced: citesName → Name (7), citesPlace → Place (8), citesWork → Work (3))
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread

Reverende in Chr.o Pater

P. C.

Post ultimas meas Augusta datas ad R.am V.am, hæc acciderunt. Norimbergae
àccessi primùm ad D. Ender Bibliopolam, virum honestissimum, humanissimu.q..
Is deduxit me ad Curiam, ubi D. Harstorfferus tunc inter Senatores detinaba-
tur. Quamprimùm me adesse intellexit, gaudio plenus accurrit, occepit hu-
manissimus, domum suam deduxit medium inter se et D. Ender, stupentibus
omnibus, cùm viderent Iesuitam inter duos tales Dominos per Urbis
plateas ac fora incedere. Omnes obvij submisissimè me salutabant etiam Præ-
dicantes, qui summâ reverentià subsistebant donac transivissem. Est D. Har-
storfferus Vir valde formosus, gravis, modestus, affabilis; tonsus ac serico
vestitus more Italico. Ædes habet nitidissimas, Museum bene compositum,
in quo quidquid habuit, monstravit; inter reliquos libros habebat in
mensa apertum P. Joannem Crombetium de Perfectione, aiebatq. se sum-
mopere eius lectione delectari. Deduxit me deinde ad amicorum ædes
et multa pulchra atq. curiosa monstravit, tandemq. vesperi ad hospitium me-
um reduxit. Litteras, quas D. Lente ad Sororem suam mihi Romae tra-
diderat dedi D. Ender; qui illas tradidit Sorori Domini Lente, quoniam
ego ipsemet pro temporis angustia id facere non poteram. Idem D. Ender ve-
nit noctu ad hospitium meum, petijtq. exemplar unum Musurgiae, et u-
num Oedipii; obtulit quotquot vellem mutuas pecunias, aiens scire
se Patres Jesuitas esse fidelissimos in reddendo. Summa lætitia afficiebar,
cùm passim ante ædes Lutheranorum videram pulcherrimas statuas
lapideas B. Mariæ Virginis recenti colore obductas ac renovatas. Sunt
Norimbergenses omnes, viri, fæminæ, pueri, ac puellæ, humanissimi;
omnes me reverenter salutabant, et mulieres sedentes etiam assurgebant.
Explicare verbis non possum, quàm sublimem conceptum de R.æ V.æ
ingenio ac doctrina habeat D. Harstorfferus, et quotquot notitiam habent
librorum R.æ V.æ. Obtuli D. Harstorffero Triumphum Caesareum, qui val-
de gaudebat dum videret suos versus; et cùm intellexisset causam mu-
tationis, ac mutilationis eorundem, modestissimé acquievit.

Herbipoli obruerunt me interrogationibus circa R.am V.am. Triumphum
Cæsareum summè omnes laudarunt. Binas ibi accepi a R.a V.a litteras, quas
summopere me et alios recrearunt. Inveni ibidem arcam Musurgicam
à R.a V.a relictam, omnino integram, unà cum bacillis rabdologicis.
De sarcinula R.æ V.æ nihil potui comperire.

In Triffenstein D. Præpositus, D. Decanus, et Procurator vicinæ Carthusiæ,
noverant omnes R.am V.am, aiebantq. se fuisse condiscipulos R.æ V.æ
Fuldae et Muguntiae. Addebant, R.am V.am fuisse Musicum, et valde gra-
tiosum puerulum. Multos scyphos evacuarunt in sanitatem R.æ V.æ.

Francofurti egi cum D. Schon Wetter, et cum D. Bayer, Bibliopolis; qui
adhuc habent omnia Opera R.æ V.æ, et desiderunt aliquot exemplaria Œdi-
pi. Summa humanitate me tractarunt. Domino Domino Valentino Pistorio
obtuli alteras R.æ V.æ, qui eius audito nomine me humanissimè
suscepit, in ædibus per noctem secum detinuit, mane ad summum
templum deduxit, prandio excepit, rogavitq. ut quoties Francofurtum ve-
niam, ad suas ædes diverterem. In navi mercatoria, quâ Moguntiam
vehebar, erant Religiosi Catholici, Lutherani, Calvinistæ; qui omnes ha-
bebant notitiam librorum R.æ V.æ. Ostendi illis Synopsin Œdipi, cum effigie
Imperatoris, et in maximam rapui admirationem. Dominus quidam Cal-
vinista ibidem presens vult emere duo aut trio exemplaria Oedipi, et avi
dissimè illa exspectat.


---page break---