Page:AKC 1655 06 07 561-037.pdf/1

From GATE
Revision as of 10:54, 29 March 2017 by Aristofane07 (talk | contribs)
This page has not been proofread

Reverende in <abbr>Chro</abbr> Pater P. C.
Post ultimas meas Augustà datas ad R[everenti]am V[ostr]am, hæc acciderunt. Norimbergæ àccessi primùm ad D[ominum] Ender Bibliopolam, virum honestissimum, humanissimumque. Is deduxit me ad Curiam, ubi D[ominus] Harstorfferus hunc inter Senatores detinaba
tur. Quam primùm me adesse intellexit, gaudio plenus accurrit, occepit hu
manissimus, domum suam deduxit midium inter se et D[ominum] Ender, stupentibus omnibus, cùm viderent Iesuitam inter duos tales Dominos per Urbis plateas ac fora incedere. Omnes obvique submisissimè me salutabant etiam Præ
dicantes, qui summâ reverentiâ subsistebant donac transivissem. Est D[ominus] Har
storfferus Vir valde formosus, gravis, modestus, affabilis; tonsus ac serico vestitus more Italico. Ædes habet nitidissimas, Museum bene compositum, in quo quidquid habuit, monstravit; inter reliquos libros habebat in mensa apertum P[atrem] Joannem Crombetium de Perfectione, aiebatque se sum
mopere eius lectione dilectari. Deduxit me deinde ad amicorum ædes

This page contains the following annotations: