Difference between revisions of "Page:AKC 1655 06 07 561-037.pdf/1"

From GATE
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 39: Line 39:
 
niam, ad suas ædes diverterem. In navi mercatoria, quâ Moguntiam<lb/>
 
niam, ad suas ædes diverterem. In navi mercatoria, quâ Moguntiam<lb/>
 
vehebar, erant Religiosi Catholici, Lutherani, Calvinistae; qui omnes ha<lb/>
 
vehebar, erant Religiosi Catholici, Lutherani, Calvinistae; qui omnes ha<lb/>
bebant notitiam librorum <abbr>R.<hi rend="superscript">ae</hi></abbr> <abbr>V.<hi rend="superscript">ae</hi></abbr>.
+
bebant notitiam librorum <abbr>R.<hi rend="superscript">ae</hi></abbr> <abbr>V.<hi rend="superscript">ae</hi></abbr>. Ostendi illis Synopsin Œdipi, cum effigie<lb/>
 +
[[citesName::Imperatoris]], et in maximam rapui admirationem. Dominus quidam Cal<lb/>
 +
vinista ibidem presens vult emere duo aut trio exemplaria Oedipi, et avi<lb/>
 +
dissimè illa exspectat.

Revision as of 14:32, 30 March 2017

This page has not been proofread

Reverende in <abbr>Chro</abbr> Pater P. C.
Post ultimas meas Augustà datas ad R.am V.am, hæc acciderunt. Norimbergæ
àccessi primùm ad D. Ender Bibliopolam, virum honestissimum, humanissimumque.
Is deduxit me ad Curiam, ubi D. Harstorfferus hunc inter Senatores detinaba
tur. Quam primùm me adesse intellexit, gaudio plenus accurrit, occepit hu
manissimus, domum suam deduxit medium inter se et D. Ender, stupentibus
omnibus, cùm viderent Iesuitam inter duos tales Dominos per Urbis
plateas ac fora incedere. Omnes obvique submisissimè me salutabant etiam Præ
dicantes, qui summâ reverentiâ subsistebant donac transivissem. Est D. Har
storfferus Vir valde formosus, gravis, modestus, affabilis; tonsus ac serico
vestitus more Italico. Ædes habet nitidissimas, Museum bene compositum,
in quo quidquid habuit, monstravit; inter reliquos libros habebat in
mensa apertum P. Joannem Crombetium de Perfectione, aiebatque se sum
mopere eius lectione dilectari. Deduxit me deinde ad amicorum ædes
et multa pulchra atq curiosa monstravit, tandemq vesperi ad hospitium me
um reduxit. Litteras, quas D. Lente ad Sororem suam mihi Romæ tra
diderat dedi D. Ender; qui illas tradidit Sorori Domini Lente, quoniam ego ipsemet pro temporis angustia id facere non poteram. Idem D. Ender ve
nit noctu ad hospitium meum, petijtq exemplar unum Musurgiæ, et u
num Œdipi; obtulit quotquot vellem mutuas pecunias, aiens scire se Patres Jesuitas esse fidelissimos in reddendo. Summa laetitia afficiebar,
cùm passim ante ædes Lutheranorum videram pulcherrimas statuas
lapideas B. Mariae Virginis recenti colore obductas ac renovatas. Sunt
Norimbergenses omnes, viri, fæminæ, pueri, ac puellæ, humanissimi;
omnes me reverenter salutabant, et mulieres sedentes etiam assurgebant.
Explicare verbis non possum, quàm sublimem conceptum de R.ae V.ae
ingenio ac doctrina habeat D. Harstorfferus, et quotquot notitiam habent
librorum V.ae. Obtuli D. Harstorffero Triumphum Cæsareum, qui val
de gaudebat dum videret suos versus; et cùm intellexisset causam mu
tationis, ac mutilationis eorundem, modestissimé acquievit.
Herbipoli obruerunt me interrogationibus circa R.am V.am. Triumphum
Cæsareum summè omnes laudarunt. Binas ibi accepi a R.a V.a litteras, quas
summopere me et alios recrearunt. Inveni ibidem arcam Musurgicam
a R.a V.a relictam, omnino integram, unà cum bacillis rabdologicis.
De sarcinula R.ae V.ae nihil potui comperire.
In Triffenstein D. Præpositus, D. Decanus, et Procurator vicinæ Carthusiæ,
noverant omnes R.am V.am, aiebantq se fuisse condiscipulos R.ae V.ae
Fuldæ et Muguntiæ. Addebant, R.am V.am fuisse Musicum, et valde gra
tiosum puerulum. Multos scyphos evacuarunt in sanitatem R.ae V.ae.
Francofurti egi cum D. Schón Wetter, et cum D. Bayer, Bibliopolis; qui
adhuc habent omnia Opera R.ae V.ae, et desiderunt aliquot exemplaria Œdi
pi. Summa humanitate me tractarunt. Domino Valentino Pistorio
obtuli alteras R.ae V.ae, qui eius audito nomine me humanissimè
suscepit, in ædibus per noctem secum detinuit, mane ad summum
templum deduxit, prandio excepit, rogavitq ut quoties Francofurtum ve
niam, ad suas ædes diverterem. In navi mercatoria, quâ Moguntiam
vehebar, erant Religiosi Catholici, Lutherani, Calvinistae; qui omnes ha
bebant notitiam librorum R.ae V.ae. Ostendi illis Synopsin Œdipi, cum effigie
Imperatoris, et in maximam rapui admirationem. Dominus quidam Cal
vinista ibidem presens vult emere duo aut trio exemplaria Oedipi, et avi
dissimè illa exspectat.

This page contains the following annotations: