Page:AKC 1630 12 27 567-243.pdf/1

From GATE
This page has not been proofread

Reuerende In Christo Pater Pax Christi Anni omnino tres Súnt à qúibus Rª.Vª. rescripsit ad Theorema quoddam meúm de centro graúitatis partiúm circúlis, illud qúe refellere visa est inuentâ numerorum subsidio instantiâ quâdam, quae si vera fuisset non tantúm propositionem meam Sed pleraqúe geometriae fundamenta subruere potuisset. Nil id temporis respondi, quod dúbitare minime possem, quín error ante Se aperúisset Ras. Vas quám litteras eius meas in manis venissent. Contrarium tametsi accepi ex Vltimis P. Gregoriÿ à Sto. Vincentio [Grégoire de Saint-Vincent] litteris quí ait vno abhinc anno sibi a Rª.Vª. significatúm, quod dicti Theorematis examen ac refutationem ad me yndem misisset, Hac de caúsa, túm etiam quod me P. Gregoriús vrgeat ut inuentiúm illud typis edendum cúrem, mitto Rª. Vª. Exemplúm litterarúm suarúm, qúas super hac re abhinc triennio ad me dedit, ysqué responsum subiungo, quó eam quam moúerat difficúltatem omninò ut opinor, enerúo me unquam minus quam hoc tempore de eius veritate dúbito, quod firmis ac nomine suspectis demonstrationibus mihi dudum probata, quae non simel à me etiám post interuallúm expensae, nihil praeter fidem ánimo ingeserunt; qúo vero secúrior esset viris aliquot doctisimis et in rebus geometricis versatis eas didi excutiendas quorúm censuras his adiúngo, é quibus Rª.Vª. nihil praeter veritatis confirmationem haurire volo, que veró in rei eandem addúnt ipsorúm in me beneúolentiae adscribere. Inter illos est D. Joannis Anfussius genuensis Illusmo. Núntio Apostolico à cúbicúlis qúi Apollonij Pergaey libros tactionum et inclinationúm facilioribus quam ante hac praestitum sit demonstrationibus instauraúit. Quod de Arithmeticae praesidio in discutendis demonstrationibus Rª.Vª. asserit, é meo omnimo est sensu ac probe scio non raró erroris detegi, quos geometrici Paralogismi cautiús occúltarunt. Sed alterúm in hoc negotio me torqúet incommodum, qúod cum plerumqúe aut maximi númeri, aút tabularum abaci sint adhibendi, quorum hi ob emendarum asymmetriam saepe vero proximi tantum, illi ex operationum prolixitate errori leuiter obnoxii, quas si retexere propositum fuerit, examen ipsum primo opere nihilo minus impeditunt videbitur ad hoc tamen Tribunal stiti aliquando demonstrationem meam, milliúsqúe conúictam errores absolui. Existimavit praeterea Rª. Vª. Me progressionis alicúiús vestigia inscritum, P. Gregoriy more, quarum ut infinita sic saepe inútilis via est. Earum sane viri si eâ quâ par est caútela adhibeantúr, eximiam puto, in occultissimis veritatibus vestigandis, non esse tamen cuius suis hoc opús, sed eorum dumtaxat qúi in hoc labyrintho dudum versati, diverticula norúnt, que á recta via possint