Difference between revisions of "AKC Works 033/Dedication"

From GATE
(Created page with "SACRATISSIMO LEOPOLDO I. Imperatori semper Augusto, Iusto, Pio, Felici, Boemiae, Hungariae, Rom. REGI,TER MAXIMO. ATHANASIUS KIRCHERUS perennem felicitatem precatur<lb/>Post l...")
(No difference)

Revision as of 13:51, 31 January 2017

SACRATISSIMO LEOPOLDO I. Imperatori semper Augusto, Iusto, Pio, Felici, Boemiae, Hungariae, Rom. REGI,TER MAXIMO. ATHANASIUS KIRCHERUS perennem felicitatem precatur
Post luctuosam universalis diluvii, atque Arcae Noemicae catastrophen; post tragicum generis humani excidium; post orbis terrarum, pereuntiumque rerum omnium tristissimam facem, modò novum posterioris saeculi statum, scenaeque insolentis parastasin in theatrum produco Turrim Babel: turrim inquam, à primaevo orbis tyranno, Chami Chusiique filio Nembrod in campo Sennaar totius humani generis coetu ibidem adhuc commorante exstructam: Turrim vel ex hoc capite perenni saeculorum decursu celebrem, ne dicam infamem; quod temerarius humanae impietatis ausus fabricam vel ad ultima coelorum confinia exaltandam, stulta praesumptione attentaverit. Fabricam dico, quae rea laese maiestatis astum divine, dum ad culmen rebus humanis indebitum arrogantiùs sese erigeret, fulmine coelestis vindicte deturbata fastum deposuit : et uti supremum divinae potestatis dominium, veritatemque metuendi ubique Numinis luculento subversionis suae documento