Difference between revisions of "AKC Works 029/Poetic apparatus"

From GATE
Line 65: Line 65:
 
Erudit ornando, qui sapienter amat.<lb/>
 
Erudit ornando, qui sapienter amat.<lb/>
 
III.<lb/>
 
III.<lb/>
 +
Barbara monstrosis sapientia sculpta figuris<lb/>
 +
Turrigera cumulat tergora vasta fera.<lb/>
 +
Cui gerit hanc Elephas? fert munera docta Minervae<lb/>
 +
Saxeus, ingenio Principis ille sapit.<lb/>
 +
IV.<lb/>
 +
Monstra refert Obelus: latitat sapientia monstris,<lb/>
 +
Bellua, quae molem gestat, et ipsa sapit.<lb/>
 +
Ad veterem veniunt peregrina tributa Minervam<lb/>
 +
Hanc sub ALEXANDRO, monstra vel ipsa colunt.<lb/>
 +
V.<lb/>
 +
Qua sapiens monstris inscripsit marmora Memphis<lb/>
 +
Protulit ingenium Barbara Terra suum.<lb/>
 +
Pondere quae docto gravis hic stetit ante Minervam<lb/>
 +
Ptompsit et ingenium Bellua docta suum.<lb/>
 
c. +++1 verso<lb/>
 
c. +++1 verso<lb/>
 
<lb/>
 
<lb/>

Revision as of 23:23, 2 March 2017

SANCTISSIMO PATRI, AC DOMINO NOSTRO
ALEXANDRO VII
PONT. MAX.
Effosso nuper S. Mariae supra Minervam horto, ex-
titit Obeliscus Aegyptius. Hic in honorem
ALEXANDRI VII P. M. erigi pro templo
debet. Et meritò: Siquidem supremo Genio,
quem Spiritum, seù Animam Mundi vocitabant,
erat idem, Cl.V.Athanasio Kirchero interprete,
consecratus.

ODE
IACOBI ALBANI GHIBESII,M.D.
atque in Romana Sapientia Eloq:Profess.

AEGYPTO in mediis numina creverant
Hortis, nata putri, cum libuit, solo,
Porrum ? cepe. Tulit Palladis area
Romanae prius aspici
Portentum, cerebro dignum etiam Iovis,
Et quod Phoebus amet, non tripodi datum
Cuicunque. Hanc Meröe figere CHISIAE
Metam gaudet adorea.
Hac te, SANCTE PATER, Pyramis exprimit
Totum, quam Genio tecta dicaverat
Supremo, metuens sacra recludere,
Memphis sub dubiis notis.
Mundi sic vegetum dadala spiritum,
Velabatque Animam rite per omnia
Diffusam: quod aves quatuor angulis
Cum sceptro referunt dua.
Nec regni Coluber signa plicans vacat;
Atque ansata super Crux agit indicem
Arcani veteris: doctor ? novo
Kircherus monet ordine,
Horus Teuto sui mystaque temporis.
Tu cunctis Dominus partibus influis
Praefens, tu triplicis iure potentiae
Longas clarus habes manus.
Oboersum quid enim, quidue sit invium
Tellurisque, Erebique, ? super aethera,
Caelestis geminis clavibus arbitri,
Pulchra sorte Vicarii?
Te Solis rutili concedet aemulum
Par sedes, fidei et iustitia iubar:
Te vitae celebrat Cor speciosus,
Quam aut Hemphatam, vel Osiridem.
Ergo stet meritis ardua talibus
Sacras ante fores Machina gloriae:
Dicet, Non melius, si videat Pharos,
Posset stare Diospoli.
c. ++4 recto

ALLUSIONES AD ELEPHANTEM
Obelisci gestatorem.
EPIGRAMMA I
Sustinet Aegypti veterem nova machina molem.
Et docilis doctum Bellua gestat onus.
Romuleam Princeps sic ornat, et erudit Urbem;
Eruta restituit prisca, novamque facit.
II.
Hic ubi Romulide quondam coluere Minervam
Palladis antique fert Elephantis opes
Quantum Pontificis sapientia proficit Urbi!
Erudit ornando, qui sapienter amat.
III.
Barbara monstrosis sapientia sculpta figuris
Turrigera cumulat tergora vasta fera.
Cui gerit hanc Elephas? fert munera docta Minervae
Saxeus, ingenio Principis ille sapit.
IV.
Monstra refert Obelus: latitat sapientia monstris,
Bellua, quae molem gestat, et ipsa sapit.
Ad veterem veniunt peregrina tributa Minervam
Hanc sub ALEXANDRO, monstra vel ipsa colunt.
V.
Qua sapiens monstris inscripsit marmora Memphis
Protulit ingenium Barbara Terra suum.
Pondere quae docto gravis hic stetit ante Minervam
Ptompsit et ingenium Bellua docta suum.
c. +++1 verso

ELEPHAS OBELISCI GESTATOR
c. +++2 recto

INSCRIPTIONES EPIGRAMMATICAE
c. +++2 verso

SOPRA LA PRESENTE OPERA SONETTO DI GIOSEFFO PETRUCCI ROMANO
ROMA fatta Gigante, erse alle stelle
c. S4 recto

This page contains the following annotations: