Page:EBC 1603 04 05 0330.pdf/1

From GATE
Revision as of 14:00, 8 March 2017 by Daniel Benvenuti (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "Category:EBC_Not_proofreadCategory:EBC_Letters Mainz, 5 avril 1603. Juste (Calvin) Baronius � Bellarmin. 330 / Illustrissime ac Reverendissime Cardinalis Domine ac...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread

Mainz, 5 avril 1603. Juste (Calvin) Baronius � Bellarmin. 330

/ Illustrissime ac Reverendissime Cardinalis Domine ac

Patrone Clementissime.

Literas humanissimas Illustriss. Celsitudinis

benevolen

tissimi in me animi pienissima^, quibus etiam Praescriptionum mea-

.^^rum, ac priorum ex urbe ad Reverend^^ Celsitudinem

literarum,

quae aliquandiu cum Ulysse per varia littora oberrantes, tandem ta-

men quasi auspicato sidere domum appulerunt, fortuna exponebatur,

recte domi meae in Germania, quanquam sero, accepi, ac gratulane

miransque perlegi. Dubito autem ipse, quod fatum casum tam mirabi-

lem rexerit, ita ut ne ipse quidem Episcopus recordatus sit, � quo

librum deportandum acceperat. Suspicor fuisse eum, cuius via in ma

ri,et semita in aquis multis, cuius vestigia non cognoscuntur: qui

deduxit sicut oves populum 8uum,in manu Moysi et Aaron. Psalm.76.

Quicquid sit, gratiae Domino, qui filium mortuum reviviscere, et

/^T^perditum reperir! voluit: quemadmodum amantissime Celsitudo mihi

tanquam fatens istius patri gratulatur.

De meo in Germaniam reditu sciat Illustris. Dominatio V^, me

ad 18 Septemb. Roma egressum, felicissimo et auspicatissimo itinere

14 Novemb., Deo duce, domum appulisse; firmamque nunc (si firma se-

des in bis terris esse potest, ubi Apostolo teste, manentem locum

non habemus) sedem Moguntiae sub Illustrissimo et Reverendissimo

Archiepiscopo et Electore Moguntino fixisse. Qu! princeps pr� sua

egregia in rem Catholicam voluntate,

D^^ Nostri, diversorumque

Cardinalium commendationibus accedentibus, me hactenus exulem in

numerum Consiliariorum suorum, ac spiritualis Consistorii Assesso-

rum adoptavit. Ver�m quo perpetua atque immortalis huius itineris

Romani memoria mihi meisque insideret, praeter varia et amplissima

mihi in urbe orbis Domina ab omnibus certatim exhibita beneficia,

Illustriss. Card. Baronius, hospes noster ac Mecenas long� benefi-

centissimus, quo die me fratremque meum, novum Ecolesiae proselytum.