Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/127

From GATE
This page has not been proofread



In Quadragesima, 17.
In solemnitate Paschali, 5.
In litaniis de ieiunio, 1.
In solemnitate Pentecostes, 3.
In natali S. Stephani, 1.
In natal S. Agnetis, 1.
In natiuitate S. Io Baptistae, 3.
In natali Apostolorum Petri & Pauli, 5.
In natali S. Laurentii, 3.
In natali S. eusebii Vercellensis, 2.
In natali S. Cypriani, 2.
In feriis S. Michaelis, 1.
In natal SS. Martyrum Tauricorum, 1.
In communi marrtyrum, 1.
Item de expositione Symboli, 1.
De non meruendis carnalibus hostibus, 2.
De auaritia vitanda, 2.
De eleemosynis largiendis, 2. De hospitalitate, 1.
De defectu lunae, 1.
In dictum Isaiae, Caupones tui miscent aquam vino.

Obseruatio.
Diximus in Ambrosio multos sermones tribui simul & S. Ambrosio & S. Maximo, sed credibilius est, S. Maximi esse illos etiam qui tribuuntur Ambrosio, Gennadius enim enumerat fere omnes sermones S. Maximi, & inter illos sunt aliqui, qui tribuuntur Ambrosio, quamuis non magnus sit error, cum uterque auctor sit doctus, antiquus & sanctus.


De Ausonio poeta – (420)

Ausonius poeta, S. Mazimi aequalis, scripsit multa prophana; scripsit etiam epistolas aliquas carmine ad S. Paulinum Nolanum; & extat sub eius nomine apud Paulinum precatio matutina ad Deum, & inter opera Ausonii egregium carmen de Resurrectione dominica; ex quo Christianus fuisse intelligitur, quamuis de diis gentium nonnulla scripserit, more poetarum.


De Sinesio episcopo – (420)

Sanctus Synesius episcopus Ptolemaidis, vir fuit admirandae sanctitatis & doctrinae floruit tempore Theodosii iunioris ad quem