Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/182

From GATE
Revision as of 17:01, 30 May 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with " De sancto Anselmo Lucensi – 1077 <br> Sanctus Anselmus Mantuanus, episcopus Lucensis ab Alexandro secundo crea- tus ac deinde, cum in monasterium se abdidisset, a Gregori...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



De sancto Anselmo Lucensi – 1077

Sanctus Anselmus Mantuanus, episcopus Lucensis ab Alexandro secundo crea- tus ac deinde, cum in monasterium se abdidisset, a Gregorio septimo ad epis- coparum reuocatus sanctitate & miraculis clarus obiit anno Domini 1086. Scripsit libros duos ex patrum sententiis, pro Gregorii vii decreto & rebus ges- tis contra Henricum imperatorem & contra Guibertum anti-papam, qui extant apud Henricum Canisium tomo 6 antiquae lectionis.
Scripsit quoque in lamentationes Hieremiae, & in Psalmos aliquot explicatio- nem; quae duo poteriora opera utrum extent, ignoro; post obitum innumeris miraculis floruit. Vide Annales Card. Baronii ad annum 1086 tomo 11. De sancto Anselmo Cantuariensi – 1081 Sanctus Anselmus Cantuariensis archiepiscopus factus est anno domini 1093 tempore Urbani secundi Pontificis & Henrici terti, alias quarti Imperatoris. Vir fuit natione Italus, professione monachus, ingenio acerrimo, & sanctitate ad- miranda cum maxima prudentia & humilitate coniuncta, discipulos & succes- sor Lanfranci, de quo paulo ante diximus. Esius vita ab Edinero fideliter cons- cripta apud Surium extat die 21 Aprilis. Obiit feliciter anno aetatis 76 salutis 1109, nisi sit error in notis, & scribendum sit 1106, vixit enim annos tredecim in episcopatu & creatus fuerat episcopus anno Domini 1093, quae omnia ex ipso Edinero constant. Scripsit nulta opera, sed multo plura ei falso a􏰁ribuun- tur. Adscribam hic primum ea quae Edinerus familiaris eius annotauit & ipso ordine quo ab Anselmo scripta fuisse narrat Edinerus.

Primo igitur scripsit libros tres:
De veritate, 1.
De libero arbitrio, 1.
De casu diaboli, 1.

Deinde scripsit alios tres:
Monologii, librum 1.
De Grammatica, 1.
Proslologii, 1.

Scripsit paulo post responsionem ad quendam reprehensorem suum, praemis- sa ipsa reprehensione. Hi libri inscribuntur »Pro insipiente & contra insipien- tem«, atque haec opera antequam archiepiscopus fieret, composuit. Deinde archiepiscopus factus scripsit librum unum