Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/174

From GATE
Revision as of 16:10, 30 May 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with " De Aimoino – 873 <br> Aimoinus monachus Gallus multa scripsisse, sed nunc extat sola (quod ego sciam) hsitoria de rebus gestis Francorum, quam perducit a primo rege Phara...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



De Aimoino – 873

Aimoinus monachus Gallus multa scripsisse, sed nunc extat sola (quod ego sciam) hsitoria de rebus gestis Francorum, quam perducit a primo rege Phara- mundo usque ad obitum Ludouici Pii Caroli Magni filii & annum Dom. 840. Reliqua usque ad annum Dom. 1165 ab aliquo alio addita esse videntur.
Ipse enim initio sui operis quatuor tantum libros se scripturum promisit, & quatuor libris comprehendit res gestas Francorum, usque ad ultima tempora Ludouici Pii. Sed in fine libri quarti dicit, se quintum librum scribere velle de primordiis Ludouici, quae nimis breuiter perstrinxerat in libro quarto; & in ipso quinto libro cap. 17 dicit, se interpretatum Ludouico, quid protenderet dirus Cometes; qui tunc apparuerat; & duobus sequentibus capitibus decla- rat finem vitae Ludouici, quae contigit Christi anno 840 atque ibi existimamus esse finem historiae Aimoini, neque ullo modo credibile est eum superuixisse ad annum Domini millesimum centesimum sexagesimum quintum, ad quem extenditur eius historia; quare quod dicitur cap. 28 contra octauam synodum & venerationem Imaginum, non videtur Aimoino tribuendum, sed illi qui his- toriam eius continuauit.


De Adone Viennensi – 879

Ado episcopus Viennensis scripsit de sex aetantibus mundi Chronicum ab or- be condito usque ad annum Dom. 879.


De Remigio Antisiodorensi – 890

Remigius Antisiodorensis monachus floruisse videtur circa annum Dom. 890. Siquidem Fulco Remensis episcopus, qui hoc tempore sedebat, ad scholas ins- taurandas Magistrum Remigium Antisiodorensem Remos aduocauit, ut Fro- doardus in eius vita testatur. Fuit hic Remigius vir ea aetate doctissimus ha- bitus. Scripsit Commentaria in Psalmos, ex Patribus ambrosio & Augustino multa decerpens. Scripsit etiam in duodecim prophetas. Scripsit quoque de diuinis officiis, quae omnia opera impressa extant. Scripsit etiam expositionem missae, quae habetur in bibliotheca sanctorum Pa- trum tomo 6 edit. 2. Scripsit de aliis multis argumentis quae utrum extent, ignoro.