Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/136

From GATE
Revision as of 14:03, 30 May 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with " De Ioanne Cassiano – (440) <br> Ioannes Cassianus sancti Ioannis Chrysostomi olim diaconus & postea ad Ga- llias accedens, ibique sedem figens apud Massiliam presbyter or...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



De Ioanne Cassiano – (440)

Ioannes Cassianus sancti Ioannis Chrysostomi olim diaconus & postea ad Ga- llias accedens, ibique sedem figens apud Massiliam presbyter ordinatus, scrip- sit Latino idiomate.

De habitu monachorum & de canonico orationum & Psalmorum modo, lib. 3. Institutionum, 1.
De origine & remedio octo principalium vitiorum, 8.
Collationes Patrum, 24.
De incarnatione Verbi.

Et hoc opere expleto ad petitionem Leonis, postea summi pontificis, finem viuendi fecit Theodosio iuniore & Valentiniano regnantibus, ut testatur Genna- dius in libro de viris illustribus. Haec omnia extant & utiliter legi pos- sunt, excepta collatione tertiadecima & paucis aliis, uae in editione Romana notata sunt.


De Vincentio Lirinensi – (440)

Vincentius Monasterii Lirinensis presbyter aequalis Cassiani fuit, quippe qui paulo post Concilium Ephesinum se scripsisse testatur, idest, tribus annis post Concilium celebratum. Scripsit opusculum paruum mole, sed virtute maxi- mum, de prophanis vocum nouitatibus. Libellus extat & utilissime legitur.


De Socrate & Sozomeno – (440)

Socrates & Sozomenus historiam Ecclesiasticam scripserunt ab eo tempore in quo definit historia Eusebii Caesariensis, usque ad tempora Theodosii iunio- ris. Eodem tempore ipsi vixerunt & quod dolendum est, uterque Nouatianis erroribus fauisse dignoscitur.

De Sixto tertio – (442)

Sixtus III papa sedit Romae tempore Valentiniani tertii imperatoris. Scripsit insignem epistolam ad Ioannem Antiochenum, cuius fragmentum extat in li- bro Vincentii Lirinensis. Scripsit etiam alteram ad omnes orientales, quae extat in tomo primo conciliorum. Extant etiam duae in tertia parte concilii Ephesi- ni, editionis Romanae. Extat praeterea in Bibliotheca sanctorum Patrum tomo quinto secundae editionis sub nomine Sixti tertii pontificis liber de diuitiis; & alter