Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/135

From GATE
Revision as of 14:01, 30 May 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with " in subscriptionibus episcoporum Concilii Arausicani secundi & Arelatensis tertii. Sed ego suspicor peruenisse etiam ad annum 499 nam in Vita sancti Cae- sarii episcopi Arela...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



in subscriptionibus episcoporum Concilii Arausicani secundi & Arelatensis tertii. Sed ego suspicor peruenisse etiam ad annum 499 nam in Vita sancti Cae- sarii episcopi Arelatensis dicitur Eucherius episcopus Lugdunensis aliquando iter fecisse cum ipso Caesario Arelatensi; Caesarium autem fuisse in viuis tem- pore Symmachi papae, qui sedere coepit anno 499 aperte constat ex eadem vita sancti Caesarii, apud Surium, die 27 Augusti. Itaque vel oportet librum Gen- nadii esse corruptum; vel fuisse duos Eucherios Lugdunenses episcopos.
Sed quicquid de hoc sit, scripsit S. Eucherius varia opuscula, quae Gennadius enumerat, nec satis noui an adhuc extent. Scripsit etiam teste Claudiano epis- copo Viennensi in lib. de statu animae, eloquentissimas conciones, quae fortasse sunt illae, quae sub nomine Eusebii emeseni nunc extant. Tribuuntur Eucherio libri explanationum in Genesim & in libros Regum. Sed Eucherii esse non possunt, cum auctor saepe sanctum Gregorium citet, & ad finem exposi- tionis libri primi Regum lectorem inuitet ad moralia sancti Gregorii perlegen- da. sanctus autem Gregprois plus centum annis fuerit Eucherio posterior. For- tasse qui hos libros eucherio tribuerunt, ex eo permoti sunt, quod Gennadius testatur scripsisse Eucherium ad Salonium & Uranium, de obscuris sanctarum Scripturarum capitulis.
Porro auctor huius operis in Genesim & in libros Regum, videtur fuisse Ange- lus; nam in tertio libro Commentariorum in libros Regum cap. 22 sic loquitur: »Nostris, inquit, nuper temporibus sanctus Gregorius papa Euangelicis robo- ratus eloquiis Romanam rexit Ecclesiam & Reuerendissimi Patres Augustinus, Paulus & alii socii eorum iubente illo venerunt in Britannia«, &c. Atque ab hoc auctore multa iisdem pene verbis descripsit Beda in suis quaestionibus super libros Regum.


De Claudiano episcopo Viennensi – (440)

Claudianus Mamertus episcopus Viennensis aequalis sancti Eucherii, scripsit insigne opus De statu animae, in quo Eucherii mentionem facit, ut supra diximus. Habetur hoc opus tribus libris comprehensum in Bibliotheca sancto- rum Patrum tomo quarto.


De Sidonio Apollinari – (440)

Sidonius Apollinaris vir nobilissimus eodem tempore floruit. Fuit autem epis- copus Aruernensis. Scripsit varia opera soluta oratione & carmine, ut Genna- rius refert in libro de viris illustribus. Nunc extant libri epistolarum eius ad diuersos & carmina eiusdem simul edita