Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/97

From GATE
Revision as of 23:16, 29 May 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with " a sancto Augustino, sanctum Hilarium vocari, cumnuncupatio Sancti, tunc sa- tis communis fuerit Christianis, praesertim Ecclesiasticis. <br> Postremo accedit, quod idem vide...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



a sancto Augustino, sanctum Hilarium vocari, cumnuncupatio Sancti, tunc sa- tis communis fuerit Christianis, praesertim Ecclesiasticis.
Postremo accedit, quod idem videtur esse auctor horum commentariorum & quaestionum veteris & noui testamenti, quae extant inter libros sancti Augusti- ni: doctrina enim horum Commentariorum & illarum quaestionum, simillima est, ut notauerunt Censores Louanienses in notis ad Augustinum: stilus vide- tur etiam esse idem, & aetas mirifice consentit: auctor enim illarum quaestio- num quaest. 44 scribit, ab excidio Hierosolymae usque ad sua tempora fluxisse annos trecentos: quibus si addas annos a Natiuitate Christi usque ad excidium Hierosolymae, erint omnes anni 372 vel 373 ut ex Chronico S. Hieronymi appa- ret. Hoc eodem tempore dedisse Damasum Pontificem, sub quo auctor horum commentariorum scripsisse se memorat in explicatione capitis primi epistolae prioris ad Timoth. notissimum est.
Quod si auctor horum commentariorum idem sit cum auctore illarum quaes- tionum, plane efficietur auctorem horum commentariorum non esse Ambro- sium. Ambrosius enim nihil scripsit antequam episcopus fieret, neque factus est episcopus ante annum dom. 374 ut Card. Baronius in Annalibus docet. Ille autem auctor cum scriberet numerabat annum Dom. 372 vel 373 ut supra di- ximus.
In eodem tomo sunt hymni sacri, ex quibus aliqui certo sunt Ambrosii, ut ille »Deus creator omnium, Polique rector vestiens«, &c. cuius meminit S. Augusti- nus lib. 9 confess. cap. 12 & ille »Aeterne rerum conditor, noctem diem- que qui regis«, &c. cuius meminit idem Augustinus lib. 1 Retract. cap. 21. Aliqui certo non sunt Ambrosii, ut ille »Vexilla Regis prodeunt« qui est Fortunati & alii quidam, in quibus non seruatur ratio metrica, quae Ambrosio notissima etat. eiusmodi est ille »Optatus votis omnium Ssaccratus illuxit dies, quo Christus mundi spes Deus conscendit caelos arduos«, & ille »Christe, qui lux es, & dies, noctis tenebras detegis«, &c. Isti enim indigni videntur qui Ambrosio tribuantur. Canticum »Te Deum laudamus«, Ecclesia in diuinis officiis, Ambrosii & Augustini canticum vocat; & extat chronicum S. Dacii episcopi Me- diolanensis, qui Iustino imperante floruit, in cuius Chronici libro primo cap. 10 scribitur, completo baptismo S. Augustini, toto obstupescente populo, repente canticum illud a sanctis Ambrosio & Augustino alternatim fuisse cantatum.
Praeter opera supra scripta, in editione Romana, anni 1585 adduntur opera quaedam S. Ambrosio adscripta, quamuis eius non sint, ut commentarius in Apocalypsim, & alia quaedam; & recte dicuntur ea opera non esse S. Ambrosii; ac praesertim explicatio Apocalypsis, cum auctor mentionem