producentem ex ouo Phtha, hoc est, intelligentiam ad exemplar suum generantem sapientiam, omnia cum veritate artificiosem disponentem, nempe Taautum illum supradictu; quem proinde apposite per hos characteres seu repraesentabant: per circulum primum mundi genitorem, aeternumque conservatorem; divinitatemque eius ubique diffusam per vero sapientiam mundum gubernantem intelligentes; quae fane multum affinitas ad sacrosancta fidei nostrae mysteria habere, quis non videt? Verisimile igitur est, primos Christianos Aegyptios, uti ex allegatis supra Chronologorum testimoniis patet, cum ex Aegyptiis Gentilibus de nominis huius mysteriis saepenumero differentes audissent, veluti speculum mysticum et symbolum fidei, vitaeque futurae propositum, unanimi, consensu, in Ecclesiam suam recepisse. Atque haec sunt quae de hoc nomine Dei dicenda putavi, prae iudicio non obfuturus, si meliora quis in mediuim protulerit. Misit non ita pridem ad me scripto, suam de hoc nomine opiniomem Illustrissimus D. Petrus a Valle Coptitarum olim in Aegypto Auditor, in qua multa praeclara de hoc nomine observat, quam proinde libenter hinc apponerem; sed ne Prodromum iam prpe fatigatum, nimis onerarem, eam Oedipo reservare volui.
Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/200
From GATE
Revision as of 16:03, 6 May 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}})
This page has not been proofread