Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/770

From GATE
Revision as of 15:57, 6 May 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}})
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


de longissima nocte; quae est, cum Sol Tropicum Capricorni percurrit. Est autem maxima Solis declinatio 23 graduum, 30 minutorum, ut Capite praecedenti dixi; complementum vero est graduum 66, minut.30, residuum nimirum ad Quadrantem Circuli, sive 90 gradus.
Rursus plures quam unus Parallelus supra Horizontem apparet, tot diebus Sol supra eum manet, quot Paralleli supra ipsum eminent. Unde cum in quinta Figura medietas Parallelorum supra Horizontem emineat, durabit atm dies, quam nox, per medium annum.
Apparet denique in quatuor prioribus Figuris, Aequatorem A B ubique ab Horizonte aequaliter secari: quare cum Sol illum describit (quod fit, ut saepe jam dixi, circa 21 Martii, et 23 septembris) erunt dies et nox in toto Terrarum orbe aequales; nisi forte ille locus excipiendus videatur, in quo est Sphaera parallela, quam quinta Figura repraesentat: sed cum in tali Sphaerae situ describat Sol Horizontem, appareatque una medietas solis supra, altera infra Horizontem; videtur etiam in tali situ nox et dies aequari.

CAPUT V.
De modo inveniendi quantitatem dierum et noctium artificialium, quovis tempore anni, et in qualibet regione, in qua altitudo poli non excedit 66 gradus et 30 minuta.


Varii sunt modi, inveniendi dierum et noctium artificialium quantitatem, quovis tempore anni, et quavis in regione, in qua poli altutudo non excedit gradus 661/2: ubi enim major est altitudo, incipit nulla esse variatio quibusdam temporibus inter diem et noctem, sed nunc dies, nuc nox, aequat, aut superat spatium temporis 24 Horarum, ut dixi Capite praecedenti. Nonnullos modos hic praescribam.