Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/663

From GATE
Revision as of 15:55, 6 May 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}})
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


CAPUT XIV.

De Tabulis necessariis ad descriptionem Horologiorum
per arcus Horizontales ac Verticales; earum

que caculatione.


Diximus supra Cap.4. omnes duodecim circulos horarios horarum Astronomicarum, quarum unus est Meridianus, transire per utrumque polum mundi, adeoque omnes intersecare se mutuo in centro et axe Mundi, dividereque tam Aequatorem, quam omnes Aequatoris Paralleos in partes seu arcus 24 aequales, et horum arcuum quemlibet continere gradus 35, quoniam 15 graduum arcus est pars 24 totius circuli graduum 360.
Ex his autem sequitur, eosdem circulos horarios horarum Astronomicarum secare similiter in 24 partes seu arcus, quemlibet cujuslibet Regionis loci Horizontem, et Verticalem primarium; quae tamen partes seu gradus nec aequales sunt praecendentibus, nec inter se; nisi in Sphaera recta, ubi Verticalis primarius coincidit cum Aequatore. In omnibus vero aliis locis, ubi unus polus Mundi est supra Horizontem elevatus, alter infra eundem depressus, inaequales sunt dicti arcus Horizontis et Verticalis primarii, idque varie pro varia polorum Mundi supra et infra Horizontem alititudine ac depressione.
Itaque qui Horoloia Astronomica Horizontalia, et Verticalia describere desiderat per arcus Horizontales, et Verticales; scire primo debet elevationem poli supra Horizontem loci, pro quo construenda sunt; deinde paratas habere debet Tabula arcuum Horizontalium, alititudini poli ejusdem loci accommodatas. Has construere docemus. At quoniam calculari non possunt, nisi sciatur distantia in gradibus Aequatoris cujusque circuli horarii Astronomici a Meridiano loci; has quoque reperire docemus, Sit itaque